라틴어 문장 검색

omnia ut maturius agerentur, belli Macedonici stimulabat cura.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 206:1)
Gentius exigua parte pecuniae accepta cum adsidue a Pantaucho ad lacessendos hostili facto Romanos stimularetur, M. Perpennam et L. Petilium legatos, qui tum forte ad eum venerant, in custodiam coniecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 334:1)
consulem, cum se in castra victor recepisset, ne sincero gaudio frueretur, cura de minore filio stimulabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 547:1)
eos ipsos qui non illi amici, sed Eumeni infesti stimulent eum, pietatem constantiamque laudaturos, si fidem ad ultimum fratri praestitisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 216:1)
Sulpicius Galba, qui tribunus militum secundae legionis in Macedonia fuerat, privatim imperatori inimicus, prensando ipse et per suae legionis milites sollicitando stimulaverat, ut frequentes ad suffragium adessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 425:2)
haec sicut ad militum animos stimulandos aliquem aculeum habent, qui parum licentiae, parum avaritiae suae inservitum censent, ita apud populum Romanum nihil valuissent, qui, ut vetera atque audita a parentibus suis non repetat, quae ambitione imperatorum clades acceptae sint, quae severitate imperii victoriae partae, proximo certe Punico bello, quid inter M. Minucium magistrum equitum et Q. Fabium Maximum dictatorem interfuerit, meminit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 449:1)
Nunc, ne legio persentiscat, clam illuc redeundum est mihi, ne me uxorem praevertisse dicant prae re publica.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 347)
iam ea res me horrore adficit, erilis praevertit metus:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 119)
Iam deliramenta loquitur, laruae stimulant virum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 4124)
iactor [crucior] agitor stimulor, versor in amoris rota, miser exanimor, feror differor distrahor diripior, ita nubilam mentem animi habeo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 13)
agedum, Acanthio, abige abs te lassitudinem, cave pigritiae praeverteris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 22)
Igitur id quod agitur, hic primum praeverti decet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1185)
cum autem activa declinatio est passivam habet significationem, ut 'ille me praevertit'. alii 'praevertitur' sic positum volunt, ut bellantur Amazones pro praevertit et bellant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 31721)

SEARCH

MENU NAVIGATION