라틴어 문장 검색

nihil tamen Tiberium magis penetravit quam studia hominum accensa in Agrippinam, cum decus patriae, solum Augusti sanguinem, unicum antiquitatis specimen appellarent versique ad caelum ac deos integram illi subolem ac superstitem iniquorum precarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 4장4)
eo impensius precor ne meae pravitatis poenas innoxius luat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 16장12)
haud dissimilia alii et quidam atrociora circumstrepebant, precabanturque Drusum daret ultionis exemplum, donec accitam convictamque attineri publica custodia iussit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 36장6)
precandam post haec modestiam ut contentus esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 7장10)
quibus adprensis 'patres conscripti, hos' inquit 'orbatos parente tradidi patruo ipsorum precatusque sum, quamquam esset illi propria suboles, ne secus quam suum sanguinem foveret attolleret, sibique et posteris conformaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 8장11)
precante reo brevem moram, dum accusator consulatu abiret, adversatus est Caesar:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 19장3)
proinde socios civis et deos ipsos precor, hos ut mihi ad finem usque vitae quietam et intellegentem humani divinique iuris mentem duint, illos ut, quandoque concessero, cum laude et bonis recordationibus facta atque famam nominis mei prosequantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 38장5)
neque fulgorem honorum umquam precatum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 39장5)
Sed Caesar sollemnia incipientis anni kalendis Ianuariis epistula precatus vertit in Sabinum, corruptos quosdam libertorum et petitum se arguens, ultionemque haud obscure poscebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 70장1)
atque ille dubia suorum re in anceps tractus missis nuntiis vim legionum implorabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 73장6)
precatusque per codicillos, immiti rescripto venas resolvit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 9장6)
admotusque Silius tribunali non defensionem, non moras temptavit, precatus ut mors acceleraretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 35장9)
pro Mithridate, quando gravius mereretur, non potentiam neque regnum precari, sed ne triumpharetur neve poenas capite expenderet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 19장6)
haec atque talia dictitans amplecti Britannicum, robur aetatis quam maturrimum precari, modo ad deos, modo ad ipsum tendere manus, adolesceret, patris inimicos depelleret, matris etiam interfectores ulcisceretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 65장9)
quia severitatem eius non tolerabant, precante ipso ad Scribonios fratres ea cura transfertur, data cohorte praetoria cuius terrore et paucorum supplicio rediit oppidanis concordia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 48장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION