라틴어 문장 검색

Nam, sive habent privilegium, quo ceteris creditoribus anteponantur, custodiendum est, sive non habent, in iniuriam privatorum id dari a me non oportebit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1092)
Animadvertitur nonnumquam ardor personae humanae quodvis privilegium negandi, atque pro aliis speciebus decertatur, quod non efficimus tuendae inter homines paris dignitatis gratia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 121:4)
illis omnia priuilegia data et ipsam poenam non alentium signum esse non muliebris potestatis.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema. Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. a piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. Vxor flendo oculos perdidit. filium euntem ad redemptionem patris alimenta po 3:11)
"Quaedam," inquit, " privilegia parentibus data sunt ;
(세네카, 행복론, Liber III 47:1)
Nam si dicis illum aequo animo laturum, nullum habet privilegium, contigit illi res vulgaris et quae discitur ipsa iniuriarum assiduitate, patientia ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 11:3)
unde te etiam par fuerit privilegio consiliorum praefecturae, in quae participanda deposceris, antiquati honoris perniciter sarcire dispendium, ne, si extra praerogativam consiliarii in concilium veneris, solas vicariorum vices egisse videare, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Philomathio suo salutem 3:1)
confestim privilegiis geminae praefecturae, quam per quinquennium repetitis fascibus rexerat, exauguratus et, plebeiae familiae non ut additus sed ut redditus, publico carceri adiudicatus est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 11:2)
in qua palude indesinenter rerum omnium lege perversa muri cadunt aquae stant, turres fluunt naves sedent, aegri deambulant medici iacent, algent balnea domicilia conflagrant, sitiunt vivi natant sepulti, vigilant fures dormiunt potestates, faenerantur clerici Syri psallunt, negotiatores militant milites 1 negotiantur, student pilae senes aleae iuvenes, armis eunuchi litteris foederati.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Candidiano suo salutem 2:4)
implet cotidie silvas fugientibus villas hospitibus,1 altaria reis carceres clericis;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Ecdicio suo salutem 3:3)
quo fiebat esset ut nobis patientia eiusdem sine imitatione laudabilis, quis 3 enim virum super abditis consuleret invitus, a cuius disputationis communione ne idiotarum quidem imperitorumque sciscitatio repudiabatur?4 haec pauca de studiis, ceterum cetera quis competenti praeconio extollat, quod condicionis humanae per omnia memor clericos opere sermone populares, exhortatione maerentes destitutos solacio, captivos pretio ieiunos cibo nudos operimento consolabatur?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 3:6)
quapropter imminentem querellam nostri doloris nequaquam valebis ulterius effundere,1 quia, succedentibus prosperis sive obliviscare seu neglegas gratiam antiquam, iuxta est acerbum, proinde si futura magni pensitas, scribe clerico, si praesentia, scribe collegae;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Polemio suo salutem 4:1)
magnum est, ut ferunt, opus nominandumque quod in honorem talis viri factum talis vir fecisse debuerit, huius me parietibus inscribere supradictus sacerdos hoc epigramma compellit, quod recensebis, ut est in his, quaecumque deposcit, privilegio caritatis imperiosissimus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Lucontio suo Salutem. 4:2)
sed tunc ista proveniunt, clericis si aliquid dictetur auctoribus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Leoni suo salutem 6:1)
cum surgeremus, clam percontor adstantes, quod genus vitae de tribus arripuisset ordinibus, monachum ageret an clericum paenitentemve.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 4:1)
"ut haec reposcam clericus ab aegro, quae vix petissem miles a sospite, sed et liberos eius ita diligo, ut etiam si quid adversum cesserit amico, nil sum ab his amplius postulaturus quam mei officii ratio permittit."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION