라틴어 문장 검색

nam et potentes sequitur invidia et humiles abiectosque contemptus et turpes ac nocentes odium, quae tria sunt ad alienandos iudicum animos potentissima.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 23:3)
quorum nihil consequetur, si conclusionibus certis et in unam prope cadentibus concisa et contemptum ex humilitate et odium ex quadam severitate et ex copia satietatem et ex similitudine fastidium attulerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 379:2)
neque enim videtur in eundem et contemptus pecuniae et cupiditas cadere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 100:5)
at malis hominibus ex contemptu opinionis et ignorantia recti nonnunquam excidit ipsa simulatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 18:2)
An fortitudinem, iustitiam, fidem, continentiam, frugalitatem, contemptum doloris ac mortis melius alii docebunt quam Fabricii, Curii, Reguli, Decii, Mucii aliique innumerabiles?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 82:1)
alii pigritiae arrogantioris, qui subito fronte conficta immissaque barba, veluti despexissent oratoria praecepta, paulum sederunt in scholis philosophorum, ut deinde in publico tristes, domi dissoluti captarent auctoritatem contemptu ceterorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 96:1)
nam inde et contemptus operis innascitur et fundamenta iaciuntur impudentiae et, quod est ubicunque perniciosissimum, praevenit vires fiducia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 109:2)
sic et tirocinii metum, dum facilius est audere, transient, nec audendi facilitate usque ad contemptum operis adduxerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 114:1)
nam refert, invidia reus an odio an contemptu laboret, quorum fere pars prima superiores, proxima pares, tertia humiliores premit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 142:2)
Postquam divitiae honori esse coepere et eas gloria, imperium, potentia sequebatur, hebescere virtus, paupertas probro haberi, innocentia pro malevolentia duci coepit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 12장1)
Sed in ea coniuratione fuit Q. Curius, natus haud obscuro loco, flagitiis atque facinoribus coopertus, quem censores senatu probri gratia moverant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 23장1)
Primum omnium, qui ubique probro atque petulantia maxume praestabant, item alii per dedecora patrimoniis amissis, postremo omnes, quos flagitium aut facinus domo expulerat, ii Romam sicut in sentinam confluxerant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 37장5)
postremo quaecumque dici aut fingi queunt ignaviae luxuriaeque probra, ea in illo exercitu cuncta fuere et alia amplius.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 44장10)
mihi fortuna, illis probra obiectantur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장27)
odium, invidia, contemptus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION