라틴어 문장 검색

fulmineo sic dente sues, sic hispida turpes proelia villosis ineunt complexibus ursi.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권338)
at procul ingenti Neptunius agmina Theseus angustat clipeo, propriaeque exordia laudis centum urbes umbone gerit centenaque Cretae moenia, seque ipsum monstrosi ambagibus antri hispida torquentem luctantis colla iuvenci alternasque manus circum et nodosa ligantem bracchia et abducto vitantem cornua vultu, terror habet populos, cum saeptus imagine torva ingreditur pugnas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권315)
lucus ibi frequenti silva et proceris abietis arboribus saeptus laeta in medio pascua habuit,ubi omnis generis sacrum deae pecus pascebatur sine ullo pastore, separatimque greges sui cuiusque generis nocte remeabant ad stabula, numquam insidiis ferarum, non fraude violati hominum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 31:1)
et cum ager Heracleensis paluster omnis frequensque proceris arboribus benigne ad omne genus operum materiam suppeditabat, tum, quia refugerant intra moenia Aetoli, deserta quae in vestibulo urbis erant, tecta in varios usus non tigna modo et tabulas sed laterem quoque et caementa et saxa variae magnitudinis praebebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 275:1)
procera corpora, promissae et rutilatae comae, vasta scuta, praelongi gladii;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 204:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION