라틴어 문장 검색

est autem elegans figura 'fecerat procubuisse'. sane laus est operis, ut talis videretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6303)
procubvisse id est prima parte se inclinasse, quod Graeci προκύπτειν dicunt, ut inclinatione corporis ubera praeberet infantibus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6311)
nullum in caede nefas mori viro forti nefas non est, nec ego sic ut vincerem veni, hoc est cum voluntate procumbo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 9011)
ille mihi ante alios fortunatusque laborum egregiusque animi, qui, ne quid tale videret, procubuit moriens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6413)
si enim eam comederint equi, furore quatiuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2802)
subiectus mediaest Cancer, pedibusque tenetur magnus Leo tremulam quatiens e corpore flammam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 110:5)
Huic Equos ille iubam quatiens fulgore micanti summum contingit caput alvo, stellaque iungens una tenet duplices communi lumine formas aeternum ex astris cupiens conectere nodum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 111:6)
non enim silice nati sumus, sed est naturale in animis tenerum quiddam atque molle, quod aegritudine quasi tempestate quatiatur, nec absurde Crantor ille, qui in nostra Academia vel in primis fuit nobilis, minime inquit adsentior is qui istam nescio quam indolentiam magno opere laudant, quae nec potest ulla esse nec debet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 12:4)
Mox et Socratico plenus grege mittat habenas liber et ingentis quatiat Demosthenis arma.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 5:4)
| Ceterum ut pariter movimus dextros gressus, servus nobis despoliatus procubuit ad pedes ac rogare coepit, ut se poenae eriperemus:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 30:10)
Ultimo etiam in medium processit et modo harundinibus quassis choraulas imitatus est, modo lacernatus cum flagello mulionum fata egit, donec vocatum ad se Habinnas basiavit, potionemque illi porrexit et Tanto melior inquit Massa, done tibi caligas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 69:14)
Ego ad genua Ascylti procubui et per memoriam amicitiae perque societatem miseriarum petii, ut saltem ostenderet fratrem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 97:10)
Primumque Dione Caesaris acta sui ducit, comes additur illi Pallas et ingentem quatiens Mavortius hastam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:10)
Huius in ore concretus sanguis, contusaque lumina flebant, stabant aerati scabra rubigine dentes, tabo lingua fluens, obsessa draconibus ora, atque inter torto laceratam pectore vestem sanguineam tremula quatiebat lampada dextra.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:13)
cruribus compedes, manibus catenas gerebat quatiebatque.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION