라틴어 문장 검색

Quae si in ipsos proditionis auctores excogitata essent, iusta ultio esse, non crudelitas videretur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 41:1)
"Neque enim undecim apostoli Iudae proditione sunt fracti nec Phygelo et Alexandro faciente naufragium ceteri a cursu fidei substiterant."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:139)
"Iudae laudantur exordia, sed finis proditione damnatur."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:45)
Iudas de apostolatus fastigio in proditionis tartarum labitur et nec familiaritate convivii nec intinctione buccellae nec osculi gratia frangitur, ne quasi hominem tradat, quem filium Dei noverat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 1:9)
Utrique, absente Caesare coniuratione facta, invasere legatos.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 7:3)
Sed maxima omnium eademque novissima coniuratio fuit Galliarum, cum omnis pariter Arvernos atque Biturigas, Carnuntas simul Sequanosque contraxit corpore armis spirituque terribilis, nomine etiam quasi ad terrorem conposito, Vercingetorix.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 20:1)
Postquam id nefas proditione discussum est, Asculo furor omnis erupit, in ipsa quidem ludorum frequentia trucidatis qui tunc aderant ab urbe legatis.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ADVERSUM SOCIOS 9:1)
Additum est pignus coniurationis sanguis humanus, quem circumlatum pateris bibere:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CATILINAE 4:1)
Actum erat de pulcherrimo imperio, nisi illa coniuratio in Ciceronem et Antonium consules incidisset, quorum alter industria rem patefecit, alter manu oppressit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CATILINAE 5:1)
Isset ultra Alpes furor, nisi altera proditione Volturci praetoris litterae tenerentur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CATILINAE 9:2)
Quamvis parte coniurationis oppressa, tamen ab incepto Catilina non destitit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CATILINAE 11:2)
Ergo Lentulo Marcelloque consulibus rupta primum coniurationis fides.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 15:1)
Manaverat late coniuratio, libellus etiam Caesari datus eodem die, nec perlitare centum victimis potuerat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 94:2)
cum interim tanta erat Varo pacis fiducia, ut ne prodita quidem per Segestem unum principum coniuratione commoveretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GERMANICUM 13:1)
Quippe Dones, quem rex Artageris praefecerat, simulata proditione adortus virum intentum libello, quem ut thensaurorum rationes continentem ipse porrexerat, stricto repente ferro subiit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ARMENICUM 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION