라틴어 문장 검색

qui si orientem attenderit, regem Persidis dolis significat appetendum, denuntiat et bella;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 27222)
dardanio rebvsque tuis simul eum Aeneae iungendo vult latenter ostendere proditorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3994)
nam bucina insonans sollicitudinem ad bella denuntiat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4742)
Horatius "nunc et laten- tis proditor intimo gratus puellae risus ab angulo".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 652)
non enim vocat, sed denuntiat pluviam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3883)
"Anceps malum et gemina dementia, caelo et astris, quae sic relinquimus, ut invenimus, interitum denuntiare, sibi mortuis extinctis, qui sicut nascimur et interimus, aeternitatem repromittere!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 1:5)
"confluxerant perditi, facinerosi, incesti, sicarii, proditores, et ut ipse Romulus imperator et rector populum suum facinore praecelleret, parricidium fecit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:5)
Non ille nobis Saturnalia constituisset, neque tanto ante exitii ac fati diem rei publicae denuntiavisset neque commisisset, ut signum, ut litterae suae testes manifesti sceleris deprehenderentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 17:2)
nec magis est vituperandus proditor patriae quam communis utilitatis aut salutis desertor propter suam utilitatem aut salutem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 83:4)
Quid, quod plurimis locis quasi denuntiant, ut neque sensuum fidem sine ratione nec rationis sensibus exquiramus, atque ut eorum alterum ab altero separemus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 13:2)
quis Pullum Numitorium Fregellanum, proditorem, quamquam rei publicae nostrae profuit, non odit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 84:6)
Ex quo intellegi potest nullum bellum esse iustum, nisi quod aut rebus repetitis geratur aut denuntiatum ante sit et indictum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 48:2)
Huic ab auguribus illud idem denuntiatum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 83:3)
Quod primum ferunt Leontinum fecisse Gorgiam, qui permagnum quiddam suscipere ac profiteri videbatur, cum se ad omnia, de quibus quisque audire vellet, esse paratum denuntiaret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 103:1)
quorum partim habent vitiorum et peccatorum acrem quandam cum amplificatione incusationem aut querelam, contra quam dici nihil solet nec potest, ut in depeculatorem, in proditorem, in parricidam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 106:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION