라틴어 문장 검색

Turci autem videntes, se nihil hac die in caede Christianorum proficere, sed plurimos suorum cecidisse, tristes ac dolentes in castra sua, vespere terras operiente, regressi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 26:9)
Nihil autem in hac praesidii oppugnatione proficientes, castra hinc amoventes, ad civitatem Reclei applicuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 58:5)
sed opportune et importune alter alterius onera semper portantes, unum sustineamus, in uno proficiamus, adversa [0648C] et prospera tolerando.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 86:8)
quae diversis negotiis et rerum commutatione, quae tantum infra moenia aguntur, ad quadraginta millia byzantiorum singulis annis computantur, absque his reditibus, quos plurima castella et regiones ad eamdem civitatem pertinentes largiuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 92:9)
Illic in loco eodem consilio cum suis habito, considerabat quia in hoc tempore nihil contra Ascalonem [0662C] assultus ei proficerent, vel in satis, vel in vineis sive in arboribus depopulandis, eo quod radicitus regione ante hos dies saepius vastata igne et praeda, nihil intactum extra urbem reliquisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 32:1)
ac trium hebdomadarum spatio illic consummato, in universis assultibus suis nequaquam proficere potuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 38:2)
Igitur Tankradus videns quia nihil hoc tempore proficeret, amotis castris Laodiceam et Antiochiam reversus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 38:5)
Sed nihil in facto suo proficientes illic, in ira magna venientes, Joppen obsederunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 62:2)
Sed post nimium laborem Turci videntes quomodo nihil proficiebant in demolitione et cavatione montium, abhinc Antiochiam profecti sunt cum centum millibus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 76:2)
Tam lacrymabili strage fortissimis viris peremptis, crudelis rumor ad regem Baldewinum ab Jerusalem profectum, et Ptolemaide commorantem, transvolat de nece et infortunio nominatorum principum, quorum auxilio et consilio Ecclesia Jerusalem confortata, multum de die in diem proficiebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 64:1)
Cum sine doctrina nil proficiat medicina, Nec sine doctrina fugiat lepus ora canina, Nec sine doctrina pupem ferat unda marina, Nec sine doctrina panem det trita farina.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 6:1)
Et Seneca in epistolis dixit, "Multo magis ad rem pertinet, qualis tibividearis, quam qualis aliis."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 64:11)
Bona vero nunquamsine spe premij manet, eodem Cassiodoro testante qui ait, "Nolite sinepremio credere que videntur ad bonam conscientiam pertinere."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 17:2)
Unde eciam Panphilus, Providet et tribuit Deus et labor omnia nobis, Proficit absque Deo nullus in orbe labor.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 27:8)
Vindicta enim ad solum Deum pertinet, vel ad iudicem habentem iurisdictionem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 85:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION