라틴어 문장 검색

Rogatus ad ultimum, admissusque in consistorium, ambage nulla praegressa, inconsiderate et leviter,Proficiscere inquit (ut praeceptum est) Caesar, sciens quod (si cessaveris) et tuas et palatii tui auferri iubebo prope diem annonas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 10:1)
Caesaream, quam ad honorem Octaviani principis exaedificavit Herodes, et Eleutheropolim et Neapolim, itidemque Ascalonem Gazam, aevo superiore exstructas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 11:2)
Quae licet ambigeret, metuens saepe cruentum, spe tamen quod eum lenire poterit ut germanum, profecta, cum Bithyniam introisset, in statione quae Caenos Gallicanos appellatur, absumpta est vi febrium repentina.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 6:2)
Qui eum adulabili sermone periuriis admixto, solus omnium proficisci pellexit, vultu assimulato saepius replicando, quod flagrantibus votis eum videre frater cuperet patruelis, siquid per imprudentiam gestum est, remissurus, ut mitis et clemens, participemque eum suae maiestatis assciscet, futurum laborum quoque socium, quos Arctoae provinciae diu fessae poscebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 11:2)
Qui incidentia parvi ducens cum venisset in Gallias, dissidens a mandatis, quae proficiscenti sunt data, nec viso Silvano nec oblatis scriptis ut veniret admonito, remansit adscitoque rationali, quasi proscripti iamque necandi magistri peditum clientes et servos hostili tumore vexabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 8:3)
Deinde diebus paucis Helena virgine, Constanti sorore, eidem Caesari iugali foedere copulata, paratisque universis quae maturitas proficiscendi poscebat, comitatu parvo suscepto, kalendis Decembribus egressus est deductusque ab Augusto ad usque locum duabus columnis insignem, qui Laumellum interiacet et Ticinum, itineribus rectis Taurinos pervenit, ubi nuntio percellitur gravi, qui nuper in comitatum Augusti perlatus, de industria silebatur, ne parata diffluerent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 18:1)
Dictoque citius secutus profectos, Severo duce misso per ripam, subito cunctos aggressus, tamquam fulminis turbo perculsit, iamque precantes potius quam resistentes, in opportunam clementiae partem effectu victoriae flexo, dedentes se cum opibus liberisque suscepit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 8장 4:1)
Hoc malo conciti, cum omne iam esset in celeritate salutis praesidium, per dumeta et silvas montes petimus celsiores, exindeque Melitinam minoris Armeniae oppidum venimus, mox repertum ducem comitatique iam profecturum, Antiochiam revisimus insperati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 8장 12:1)
Et super auxiliariis quidem et trecentenis, cogendis ocius proficisci, Lupicinus conventus est solus, transisse ad Britannias nondum compertus, de Scutariis autem et Gentilibus excerpere quemque promptissimum, et ipse perducere Sintula iubetur, Caesaris stabuli tribunus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 3:1)
Quo textu ad comitatum perlato lectoque, Iulianus contemplans rationabiles querellas, cum familiis eos ad orientem proficisci praecepit, cursus facultate permissa, et cum ambigeretur diutius qua pergerent via, placuit notario suggerente Decentio, per Parisios omnes transire, ubi morabatur adhuc Caesar nusquam motus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 11:1)
Hoc casu elatior Iulianus, regis opinione citius intercepti, quem profecturus ad longinqua formidabat nihil remittentibus curis, barbaros adoriri disposuit, quos peremisse Libinonem comitem in congressu cum militibus docuimus paucis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 4장 7:1)
Profecturus itaque per Marcianas silvas viasque iunctas Histri fluminis ripis, inter subita vehementer incertus, id verebatur, ne contemptus ut comitantibus paucis, multitudinem offenderet repugnantem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 8장 2:1)
In sicciore vero Libye Paraetonion et Chaerecla et Neapolis inter municipia pauca et brevia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 5:1)
Cumque eum profecturum deduceret promiscua, itum felicem reditumque gloriosum exoptans, oransque ut deinde placabilis esset et lenior, nondum ira, quam ex compellationibus et probris conceperat, emollita, loquebatur asperius, se esse eos asserens postea non visurum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 2장 4:1)
Profecti exinde Zaitham venimus locum, qui olea arbor interpretatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION