라틴어 문장 검색

tum id os, quod excidit, ab ea parte, in quam prolapsum est, in contrariam impellere.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 16장 2:5)
Ergo si in priorem partem cubitus prolapsus est, extendi per duos manibus, interdum etiam habenis adiectis, satis est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 16장 3:3)
Manus quoque in omnes quattuor partes prolabitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 17장 1:1)
Vbi satis nerui diducti sunt, os, quod in alterutrum latus procidit, manibus in contrarium repellendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 17장 2:3)
Si in interiorem partem prolapsum est, crus longius altero et uatium est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 20장 2:2)
Collocandus autem homo super id scamnum est aut pronus aut supinus aut in latus sic, ut semper ea pars superior sit, in quam os prolapsum est, et ea inferior, a qua recessit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 20장 6:3)
In priorem non prolabi plerique scripserunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 21장 1:2)
Talus in omnes partes prolabitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 22장 1:1)
Reponitur autem is quoque per manus, prius in diuersa pede et crure diductis.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 22장 2:1)
Iisdemque temporibus in tres partes medicina diducta est:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 9:1)
nihil enim concoqui, sed crudam materiam, sicut assumta est, in corpus omne diduci.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 20:6)
nam uterum quidem, qui minus ad rem pertineat, spirante homine posse diduci:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 42:2)
simul atque vero ferrum ad praecordia accessit, et discissum transversum septum est, quod membrana quadam superiores partes ab inferioribus diducit (διάφραγμα Graeci vocant), hominem protinus animam amittere:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 42:3)
quum aetate nostra quaedam, ex naturalibus partibus carne prolapsa et arente, intra paucas horas expiraverit sic, ut nobilissimi medici neque genus mali, neque remedium invenerint.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 49:3)
aut si manibus quis in febre, et acuto morbo, vel insania, pulmonisve dolore, vel capitis, in veste floccos legit, fimbriasve diducit, vel in adjuncto pariete, si qua minuta eminent, carpit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION