라틴어 문장 검색

sed, si in priorem prolapsus est, extentum brachium est, neque recurvatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XVI De cubito luxato. 1:4)
tum id os, quod excidit, ab ea parte, in quam prolapsum est, in contrariam impellere.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XVI De cubito luxato. 2:5)
Ergo, si in priorem partem cubitus prolapsus est, extendi per duos manibus, interdum etiam habenis adjectis, satis est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XVI De cubito luxato. 3:3)
Manus quoque in omnes quatuor partes prolabitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XVII De manu luxata. 1:1)
At iis, quae in priorem posterioremve partem prolapsa sunt, superimponendum durum aliquid, idque supra prominent os manu urgendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XVII De manu luxata. 2:4)
Si in interiorem partem prolapsum est, crus longius altero, et vatium est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XX De femore luxato. 2:5)
Collocandus autem homo super id scamnum) est aut pronus, aut supinus, aut in latus sic, ut semper ea pars superior sit, in quam os prolapsum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XX De femore luxato. 6:3)
In priorem non prolabi plerique scripserunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XXI De genu luxato. 1:2)
Talus in omnes partes prolabitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XXII De talo luxato. 1:1)
quacumque cavernas perforat, offenso truditur igne latex.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus5)
laetior hinc Fano recipit Fortuna vetusto, despiciturque vagus praerupta valle Metaurus, qua mons arte patens vivo se perforat arcu admisitque viam sectae per viscera rupis, exuperans delubra Iovis saxoque minantes Appenninigenis cultas pastoribus aras.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:216)
sive medio interordinio pangetur, vel deponcndusest vel, prius paxillo perforato solo, altius adigendus, quo facilius et iugum et fructum sustineat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 16장 3:2)
Inseritur autem vitis vel recisa vel integra perforata terebra;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 7:1)
Sed aliud est ferramentum quo priores vitem perforabant, aliud quod ipse usu nunc magis aptum comperi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 15:1)
Nam antiqua terebra, quam solam veteres agricolae noverant, scobem faciebat perurebatque eam partem quam perforaverat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION