라틴어 문장 검색

alii fulmen dicunt aeris scissione ardentem rimam, quos alibi sequitur dicens ignea rima micans percurrit lumine nimbos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1423)
ivppiter haec paucis habet personarum considerationem, ut superioribus personis det breviloquium, e contra inferiori potestati prolixam orationem, unde ait de Venere 'at non Venus aurea contra pauca refert':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 161)
"Relinquenda vero astrologis prolixior de sideribus oratio, vel quod regant cursum navigandi, vel quod arandi metendique tempus inducant."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:12)
"In scenicis etiam non minor furor et turpitudo prolixior:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:32)
"At ego, inquam, prolixius omnium nostrum vice gaudeo, quod etiam mihi Octavius vicerit, cum maxima iudicandi mihi invidia detracta sit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 40장 3:1)
Utrum igitur percurri omnem Epicuri disciplinam placet an de una voluptate quaeri, de qua omne certamen est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 36:6)
sed pauca etiam requirimus in primisque ea, quae valde breviter a te, Crasse, de ipsa arte percursa sunt, cum illa te et non contemnere et didicisse confiterere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 205:2)
Ac si iam placet omnis artis oratori subiungere, tolerabilius est sic potius dicere, ut, quoniam dicendi facultas non debeat esse ieiuna atque nuda, sed aspersa atque distincta multarum rerum iucunda quadam varietate, sit boni oratoris multa auribus accepisse, multa vidisse, multa animo et cogitatione, multa etiam legendo percucurrisse, neque ea ut sua possedisse sed ut aliena libasse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 218:1)
Haec properans ut et apud doctos et semidoctus ipse percurro, ut aliquando ad illa maiora veniamus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 178:1)
sed admirationem magis quam risum movet, nisi si quando incidit in aliud quoque genus ridiculi, quae genera percurram equidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 254:6)
Sed et festivitatem habet narratio distincta personis et interpuncta sermonibus, et est et probabilius, quod gestum esse dicas, cum quem ad modum actum sit exponas, et multo apertius ad intellegendum est, si constituitur aliquando ac non ista brevitate percurritur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 328:2)
'Faciles enim,' inquit 'Antoni, partes eae fuerunt duae, quas modo percucurri vel potius paene praeterii, Latine loquendi planeque dicendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 52:1)
quas quidem percurrere oratione facile est, quid inter Indos et Persas, Aethiopas et Syros differat corporibus, animis, ut incredibilis varietas dissimilitudoque sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 142:8)
quas quidem percurrere oratione facile est, quid inter Indos et Persas et Aethiopas et Syros differat corporibus, animis, ut incredibilis varietas dissimilitudoque sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 142:8)
cetera spero prolixa esse his dumtaxat urbanis competitoribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 1 4:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION