라틴어 문장 검색

Quo infitiante, secretioribus chartis ab eius domo prolatis, commonitorium repertum est, manu scriptum Hymetii, petentis ut obsecrato ritu sacrorum sollemnium numine, erga se imperatores delenirentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 20:1)
utque pervulgati iuris proferatur lectio vana, septem vendibiles introitus praeparant, dilationum examina longissima contexentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 18:3)
Hic praefecturam praetorio non primitus nanctus, eamque multis atque utinam probabilibus modis, in longum proferre gestiens, non ut prosapiae suae claritudo monebat, plus adulationi quam verecundiae dedit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 4:3)
Rex vero vocavit Eusebium, praefectum urbis, Ticinum et inaudito Boethio protulit in eum sententiam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 14장 9:2)
Sed mittens missos et ambos filios suos proferens, id est Rumaldum, quem domnus Carolus rex secum habebat, et Grimoaldum, quem supradictus Areghis secum retinebat;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 95:9)
et proferebat statim fieri.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 96:4)
Petebat etiam, ut conventus comitum imperatoris atque suorum iuxta terminos regni sui trans Albim fieret, in quo res invicem gestae proferri et emendatione digna inter partes enumerari potuissent.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 809 192:3)
, multisque hinc et inde prolatis atque enumeratis rebus negotio penitus infecto discessum est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 809 192:6)
inter caetera tamen ad legationem suam pertinentia quaedam de imaginum veneratione protulerunt, propter quae se Romam ire atque apostolicae sedis praesulem consulere debere dixerunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 299:3)
quae ego cum intellegerem non tam crimina iudicio quam obiectamenta iurgio prolata, ultro eos ad accusandum crebris flagitationibus prouocaui.
(아풀레이우스, 변명 1:6)
eundem disertissimum, quod nullum meum factum uel dictum extet, de quo disserere publice non possim ita, ut iam de uorsibus dissertabo quos a me factos quasi pudendos protulerunt, cum quidem me animaduertisti cum risu illis suscensentem, quod eos absone et indocte pronuntiarent.
(아풀레이우스, 변명 5:6)
Primo igitur legerunt e ludicris meis epistolium de dentifricio uersibus scriptum ad quendam Calpurnianum, qui cum aduersum me eas litteras promeret, non uidit profecto cupiditate laedendi, si quid mihi ex illis fieret criminosum, id mihi secum esse commune.
(아풀레이우스, 변명 6:1)
ceterum qui sese sciat orationem prompturum neque inutilem neque iniucundam, eius merito os, ut bono potui poculum, praelauitur.
(아풀레이우스, 변명 8:6)
cur ergo illa protuli?
(아풀레이우스, 변명 23:11)
Nonne uos puditum est haec crimina tali uiro audiente tam adseuerate obiectare, friuola et inter se repugnantia simul promere et utraque tamen reprehendere?
(아풀레이우스, 변명 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION