라틴어 문장 검색

nec arduum videbatur excindere coloniam nullis munimentis saeptam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 31장8)
ceteri terga praebuere, difficili effugio, quia circumiecta vehicula saepserant abitus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 37장4)
tum Caesar populum edicto increpuit atque omne iter quo damnati ad poenam ducebantur militaribus praesidiis saepsit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 45장4)
Adiabeni cum promovere scalas et machinamenta inciperent, facile detrusi, mox erumpentibus nostris caeduntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 4장8)
neque enim domus munimentis saeptae vel templa muris cincta aut quid aliud morae interiacebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 38장3)
non enim omittebant Lucanus quoque et Senecio et Quintianus passim conscios edere, magis magisque pavido Nerone, quamquam multiplicatis excubiis semet saepsisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 57장5)
illo propinqua vespera tribunus venit et villam globis militum saepsit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 60장10)
mox limite acto promotisque praesidiis sinus imperii et pars provinciae habentur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 29장 4:3)
mox Didius Gallus parta a prioribus continuit, paucis admodum castellis in ulteriora promotis, per quae fama aucti officii quaereretur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 14장 3:1)
promoveri ad quartum a Bedriaco castra placuit, adeo imperite ut quamquam verno tempore anni et tot circum amnibus penuria aquae fatigarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 39장5)
longus deditorum ordo saeptus armatis per urbem incessit, nemo supplici vultu, sed tristes et truces et adversum plausus ac lasciviam insultantis vulgi immobiles.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 2장8)
Eduxerant Batavi turrim duplici tabulato, quam praetoriae portae (is aequissimus locus) propinquantem promoti contra validi asseres et incussae trabes perfregere multa superstantium pernicie.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 30장1)
eo rapidius Cerialis, missis in Mediomatricos qui breviore itinere legiones in hostem verterent, contracto quod erat militum Mogontiaci quantumque secum transvexerat, tertiis castris Rigodulum venit, quem locum magna Trevirorum manu Valentinus insederat, montibus aut Mosella amne saeptum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 71장9)
Athenienses suo consilio, quod communi iure gentium facere possent, deos publicos suosque patrios ac penates, quo facilius ab hoste possent defendere, muris saepsisse neque in eo quod inutile esset Graeciae fecisse.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 4:2)
Hac mente proximo die festo, cum a conventu se remotum Dion domi teneret atque in conclavi edito recubuisset, consciis facinoris loca munitiora oppidi tradit, domum custodiis saepit, a foribus qui non discedant, certos praeficit, navem triremem armatis ornat Philostratoque, fratri suo, tradit eamque in portu agitare iubet, ut si exercere remiges vellet, cogitans, si forte consiliis obstitisset fortuna, ut haberet, qua aufugeret ad salutem.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 9장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION