라틴어 문장 검색

Hac oratione habita tanta constantia vocis atque vultus, ut non ex vita, sed ex domo in domum videretur migrare, cum quidem Agrippa eum flens atque osculans oraret atque obsecraret, ne id quod natura cogeret ipse quoque sibi acceleraret, et, quoniam tum quoque posset temporibus superesse, se sibi suisque reservaret, preces eius taciturna sua obstinatione depressit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 22장 1:1)
uultu erat uel in sermone uel tacitus adeo tranquillo serenoque, ut quidam e primoribus Galliarum confessus sit inter suos, eo se inhibitum ac remollitum, quo minus, ut destinarat, in transitu Alpium per simulationem conloquii propius admissus in praecipitium propelleret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 79장 1:3)
proelia, quamuis minimum fortunae casibusque permitteret, aliquanto constantius inibat, quotiens lucubrante se subito ac nullo propellente decideret lumen et extingueretur, confidens, ut aiebat, ostento sibi a maioribus suis in omni ducatu expertissimo.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 19장 1:2)
obrui potuisse vel saxis confitebatur, si fuissent, qui in subeuntes propellerent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 4장 14:2)
totam aciem suo pavore fluctuantem umbonibus posse propelli.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 10장 6:5)
Nec stare ergo poterant nec niti, ne testudine quidem protegi, cum tantae molis onera propellerent barbari.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 23:1)
regia, quae ex fortissimis constabat, se in medium pugnae discrimen inmisit obtruncatisque, qui promptius resistebant, magnam partem hostium propulit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1장 1:1)
amore eius ad ultima esse propulsum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 4장 15:2)
Namque hostis in silvis - et erant forte campo iunctae - armatum militem condidit paucis propellentibus pecora, ut inprovidum ad insidias praeda perduceret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 4:1)
it pariter propulsa ratis;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 524:1)
labentem propulit heros ac super insistens 'Pollux ego missus Amyclis
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 327:1)
Nec deerant, qui hunc tam insperatum successum Deo optimo maximo, qui saepe humiles tollit, insignesque deprimit, tribuere dubitarent.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.33)
contra hic, ne prodigus esse dicatur metuens, inopi dare nolit amico, frigus quo duramque famem propellere possit.
(호라티우스의 풍자, 1권, 02장3)
si damnum, et saepe in re familiari accidere solet, fuerit nuntiatum, vultus maerore deprimitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:13)
facile ut quivis hinc noscere possit esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi [vi] percussa est, exim corpus propellit et icit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION