라틴어 문장 검색

Circumstant properi aurigae manibusque lacessunt pectora plausa cavis et colla comantia pectunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 4:3)
Parte alia media Eumedes in proelia fertur, antiqui proles bello praeclara Dolonis, nomine avum referens, animo manibusque parentem, qui quondam, castra ut Danaum speculator adiret, ausus Pelidae pretium sibi poscere currus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 16:1)
ferte faces propere foedusque reposcite flammis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 23:11)
Curius ubi intellegit, quantum periculum consuli inpendeat, propere per Fulviam Ciceroni dolum, qui parabatur, enuntiat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 28장2)
Quibus rebus confectis omnia propere per nuntios consuli declarantur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 46장1)
Igitur ubi iter eius ex perfugis cognovit, castra propere movit ac sub ipsis radicibus montium consedit, qua illi descensus erat in Galliam properanti.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 57장4)
Igitur equitatum omnem ad castra propere misit ac statim C. Marium cum cohortibus sociorum, eumque lacrimans per amicitiam perque rem publicam obsecrat, ne quam contumeliam remanere in exercitu victore neue hostis inultos abire sinat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 58장9)
Metellus propere cunctos senatorii ordinis ex hibernis accersi iubet;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 62장7)
Qui postquam allatas litteras audivit et ex consuetudine ratus opera aut ingenio suo opus esse in tabernaculum introiit, dormiente illo epistulam super caput in puluino temere positam sumit ac perlegit, dein propere cognitis insidiis ad regem pergit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 71장3)
deinde ipse intentus propere sequi neque milites praedari sinere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 91장9)
Itaque Marium propere adit, acta edocet, hortatur, ab ea parte qua ipse ascenderat castellum temptet, pollicetur sese itineris periculique ducem.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장7)
Igitur quarto denique die haud longe ab oppido Cirta undique simul speculatores citi sese ostendunt, qua re hostis adesse intellegitur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장1)
Post ubi castra locata et diei uesper erat, repente Maurus incerto uultu pauens ad Sullam accurrit dicitque sibi ex speculatoribus cognitum Iugurtham haud procul abesse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 106장3)
exprome propere, sede qua genitus cluas, hoc ne peremptus stipite ad terram accidas;
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 5:17)
Bello civili proscriptum dominum servus abscondit et, cum anulos eius sibi aptasset ac vestem induisset, speculatoribus occurrit nihilque se deprecari, quo minus imperata peragerent, dixit et deinde cervicem porrexit.
(세네카, 행복론, Liber III 108:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION