라틴어 문장 검색

disserit, eloquitur, tractat, docet, instruit, prophetat, nec Libyae populos tantum regit;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.42)
cauit testamento ut ab heredibus crucifigeretur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Crux servi venenum domino negantis.3)
euntibus occurrit pater, dixit sero se aurum ad redemptionem tulisse, filium crucifixum esse.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Cavete Proditorem.5)
quia multis in iudicio dicentibus Domino, quod in nomine eius prophetauerint, et daemonia eiecerint, et uirtutes multas fecerint, responsurus sit Dominus, quia numquam eos nouerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 5:15)
Ecce, excellentissime fili, quam luce clarius est, non solum de uobis, sed etiam de omnibus prophetatum gentibus, quod sint crediturae in Christo omnium conditore.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIX. 1:16)
crebra huius admonitione doceatur se quoque carnem suam cum uitiis et concupiscentiis crucifigere debere;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 10:2)
"crucifigitur et pro crucifigentibus deprecatur."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:189)
Qui etiam statim prosequens quanta sit utilitas prophetandi, et quam excellentius sit prophetare quam loqui lingua sola, id est verba exponere magis quam formare, Qui enim loquitur lingua, inquit, non hominibus loquitur, sed Deo (I Cor. XIV, 2).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 19:7)
Qui loquitur lingua semetipsum aedificat, qui autem prophetat Ecclesiam aedificat, volo autem vos omnes loqui linguis, magis autem prophetare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 19:15)
Itaque non Christus regno terreno decoratus, nec Christus terrenis opibus dives, nec Christus ulla terrena felicitate praefulgens, sed Christus crucifixus per totum terrarum orbem praedicatur, quod riserunt prius populi superborum et adhuc rident reliquiae, crediderunt autem prius pauci, nunc populi, quia tunc ad fidem paucorum et contra inrisionem populorum, cum Christus crucifixus praedicaretur, claudi ambulabant, muti loquebantur, surdi audiebant, caeci videbant, mortui resurgebant.
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 6:2)
Et erit: cum prophetaverit quispiam ultra, dicent ei pater eius et mater eius, qui genuerunt eum: "Non vives, quia mendacium locutus es in nomine Domini"; et configent eum pater eius et mater eius, qui genuerunt eum, cum prophetaverit.
(불가타 성경, 즈카르야서, 13장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION