라틴어 문장 검색

Quibus exploratis, ubi aliquis ictus est, qui servari potest, protinus prospicienda duo sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 34:1)
quum saepe exulceratio digitorum, nisi magna cura prospeximus, sanescendo in unum eos jungat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 56:8)
Quae ita fient, si venis vinciendo medicus prospexerit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 5:1)
Nam, si parum bibitur, accenditur vulnus, et vigilia urget, et vis corporis minuitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 5:5)
sic pastor obesum lacte canem ferroque ligat pascitque revinctum, dum validus servare gregem vigilique rapaces latratu terrere lupos;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:81)
"Si nil privata movebunt, at tu principibus, vestrae tu prospice causae regalesque averte notas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:295)
cautior ante tamen violentum navita Caurum prospicit et tumidae subducit vela procellae.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:3)
iam non in pecorum morem formidine clausi prospicimus saevos campis ardentibus ignes alta nec incertis metimur flumina votis excidio latura moram nec poscimus amnes undosam servare fidem nubesque fugaces aut coniuratum querimur splendere serenum.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:12)
pars vigiles ludunt aut per virgulta vagantes scrutantur nidos avium vel roscida laeti mala legunt donum Veneri flexusque sequuntur palmitis et summas pennis librantur in ulmos;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae13)
hic stetit et subitum prospexit ab aggere votum:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:113)
nil licet invidiae, Stilicho dum prospicit orbi sidereusque gener.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:141)
hanc alta capitis fundavit in arce mandatricem operum prospecturamque labori;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:132)
praebenda vigil custodia vallo.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:181)
frigora saeva pati, gravibus non cedere nimbis, aestivum tolerare iubar, transnare sonoras torrentum furias, ascensu vincere montes, planitiem cursu, valles et concava saltu, nec non in clipeo vigiles producere noctes, in galea potare nives, nunc spicula cornu tendere, nunc glandes Baleari spargere funda.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:13)
hi vigili muros statione tueri, hi iunctis properant portus munire carinis.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION