라틴어 문장 검색

primum sane apte videtur adiungi, ubi quid cogitantibus nobis accidit, quod vetat aut hortatur, quod consiliarium dicitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5249)
te oro et obsecro, T. Pomponi, si me omnibus amplissimis, carissimis iucundissimisque rebus perfidia hominum spoliatum, si me a meis consiliariis proditum et proiectum vides, si intellegis me coactum ut ipse me et meos perderem, ut me tua misericordia iuves et Quintum fratrem qui potest esse salvus sustentes, Terentiam liberosque meos tueare, me, si putas te istic visurum, exspectes, si minus, invisas, si potes, mihique ex agro tuo tantum adsignes quantum meo corpore occupari potest, et pueros ad me cum litteris quam primum et quam saepissime mittas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 19 6:1)
sed tamen ea ratio aedificandi initur, consiliario quidem et auctore Vestorio, ut hoc damnum quaestuosum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 9 2:9)
cum autem eius familiaris omnium ordinum video, perspicio, id quod iam omnibus est apertum, totam rem istam iam pridem a certis hominibus non invito rege ipso consiliariisque eius esse corruptam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 2 3:4)
sed certe et ego te auctore amicissimo ac sapientissimo et tu me consiliario fortasse non imperitissimo, fideli quidem et benevolo certe usus esses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 2:2)
Rogavit autem puer quendam sapientem consiliarium patris, ut rogaret patrem suum ut equitaret et iret venatum.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 6. Reginae secunda historia: Striga + Fons 1:2)
Tunc | consiliarius locutus est cum Rege, sicut voluit puer.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 6. Reginae secunda historia: Striga + Fons 1:3)
Dixitque rex consiliario:
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 6. Reginae secunda historia: Striga + Fons 1:4)
Dixitque consiliarius:
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 6. Reginae secunda historia: Striga + Fons 1:6)
Tunc exivit filius regis cum consiliario et videntes cervum in agro cucurrerunt post eum.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 6. Reginae secunda historia: Striga + Fons 1:8)
Et dixit consiliarius:
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 6. Reginae secunda historia: Striga + Fons 1:9)
Tunc iussit Rex dampnari consiliarium.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 6. Reginae secunda historia: Striga + Fons 1:69)
-Ita tradet te deus, Rex, qui ascultas tuos consiliarios.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 9. Reginae tertia historia: Simia 1:26)
In quinta autem die venit consiliarius regis et prostratus coram eo dixit:
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 12. Reginae quarta historia: Aper 2:1)
Venit item sextus consiliarius et cecidit ante regales pedes et ait:
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 15. Reginae quinta historia: Absalon rebellus 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION