라틴어 문장 검색

emicuit per mille foramina sanguis impius;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권374)
Cuius aedes in medio spatio et effigies de fastigio aedis emicat, quod non putaverunt sub tecto consecrandum quem in aperto habent.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 1:2)
sed sicut contra Aquilonem ea breuior, ita in meridiem se trans illius fines plurimum protendens, usque contra Hispaniae septentrionalia, quamuis magno aequore interiacente peruenit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 3:5)
et inter globos flammantis incendii incolume tabernaculum, quod habitator inclusus seruabat, emicuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIX. 1:1)
utrumque enim caput protendit in mare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXV.6)
sed postulauit a rege Osuio, ut illis episcopus Ceadda daretur, qui tunc in monasterio suo, quod est in Laestingae, quietam uitam agebat, Uilfrido administrante episcopatum Eboracensis ecclesiae, nec non et omnium Nordanhymbrorum, sed et Pictorum, quousque rex Osuiu imperium protendere poterat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III.3)
Quibus termino adpropinquantibus, tanta hodie calculatorum exuberat copia, ut etiam in nostris per Brittaniam ecclesiis plures sint, qui mandatis memoriae ueteribus illis Aegyptiorum argumentis, facillime possint in quotlibet spatia temporum paschales protendere circulos, etiamsi ad quingentos usque et XXX duos uoluerint annos;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 8:7)
cum maiori nisu libratum funditor habena rotaret, excussum velut glans emicabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 725:3)
iamque ipsi urbi terribilis erat, cum dispositis omnis generis tormentis non vagi modo circa muros temere adpropinquantes, sed etiam qui in navibus erant, saxis tormento emicantibus percutiebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 124:1)
vix diducta summa harena erat, cum scaturigines turbidae primo et tenues emicare, dein liquidam multamque fundere aquam velut deum dono coeperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 410:1)
continuo meum cor coepit artem facere ludicram atque in pectus emicare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 33)

SEARCH

MENU NAVIGATION