라틴어 문장 검색

ergo 'rivos deducere' non est novum negotium, et potest hoc ad illud referri "quique paludis collectum umorem bibula deducit harena". sane quae feriae a quo genere hominum vel quibus diebus observentur, vel quae festis diebus fieri per- missa sint, siquis scire desiderat, libros pontificales legat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 27011)
et bene per haec omnia, quae superius dixit, ostendit ferias non pollui.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2753)
praeposteris enim utimur consiliis et acta agimus, quod vetamur vetere proverbio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 107:4)
aut unde est hoc contritum vetustate proverbium:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 67:6)
ut proverbia non nulla veriora sint quam vestra dogmata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 136:4)
At ego, quem vos ut deditum Epicuro insectari soletis, sum multum equidem cum Phaedro, quem unice diligo, ut scitis, in Epicuri hortis, quos modo praeteribamus, sed veteris proverbii admonitu vivorum memini, nec tamen Epicuri licet oblivisci, si cupiam, cuius imaginem non modo in tabulis nostri familiares, sed etiam in poculis et in anulis habent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 4:6)
nam cum feriis Latinis ad eum ipsius rogatu arcessituque venissem, offendi eum sedentem in exedra et cum C. Velleio senatore disputantem, ad quem tum Epicurei primas ex nostris hominibus deferebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 15:2)
nam de Sagra Graecorum etiam est volgare proverbium, qui quae adfirmant certiora esse dicunt quam illa quae apud Sagram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 13:3)
Ex quo illud Summum ius summa iniuria factum est iam tritum sermone proverbium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 44:2)
in qua omnium rerum, quas ad communem hominum usum natura genuit, est servanda communitas, ut, quae discripta sunt legibus et iure civili, haec ita teneantur, ut sit constitutum legibus ipsis, cetera sic observentur, ut in Graecorum proverbio est, amicorum esse communia omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 68:2)
Omnino meminisse debemus, id quod a nostris hominibus saepissime usurpatum iam in proverbii consuetudinem venit, largitionem fundum non habere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 72:3)
a quibus natum est id, quod iam contritum est vetustate, proverbium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 98:7)
Videsne hoc proverbio neque Gygi illi posse veniam dari neque huic, quem paulo ante fingebam digitorum percussione hereditates omnium posse converrere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 99:1)
In hoc genus coniciuntur etiam proverbia, ut illud Scipionis, cum Asellus omnis se provincias stipendia merentem peragrasse gloriaretur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 258:1)
Me autem, Catule, fateor neque hodie in istis libris et cum istis hominibus vivere nec vero, id quod tu recte commeministi, ullum umquam habuisse sepositum tempus ad discendum ac tantum tribuisse doctrinae temporis, quantum mihi puerilis aetas, forenses feriae concesserint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 85:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION