라틴어 문장 검색

Quid est autem aliud arbitrari ideo deum futura quoniam sunt euentura prouidere quam putare quae olim acciderunt causam summae illius esse prouidentiae?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 4:3)
Sed qui fieri potest ut ea non proueniant quae futura esse prouidentur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:1)
Quodsi quae incerti sunt exitus ea quasi certa prouidentur, opinionis id esse caliginem non scientiae ueritatem;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:15)
sagittarios ante aciem constituit, equites dextro sinistroque cornu opponit et ita praecipit ut providerent ne multitudine equitatus hostium circumvenirentur:
(카이사르, 아프리카 전기 13:4)
Sic in illo facto, cum inscientibus accidisset, existimabant prope magna pars hominum qui in his castris fuissent se prope captos esse.
(카이사르, 히스파니아 전기 3:19)
Id quod accidit in hoc proelio.
(카이사르, 히스파니아 전기 15:3)
Accidisse hoc complures Caesaris legati, amici, centuriones militesque laetabantur, quod nimia bonitas eius fallaciis pueri elusa esset.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 24:7)
cuius itineris has esse certas opportunitates [vidit], quod in locis superioribus nullus impetus repentinus accidere hostium poterat, et quod Cappadocia his iugis subiecta magnam commeatus copiam erat sumministratura.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 35:10)
Quin id ipsum quod commemorarent officium fuisse utilius Pharnaci, qui providisset ne vinceretur, quam sibi, cui di immortales victoriam tribuissent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 70:4)
Tanta erat summae rerum exspectatio, ut alius in aliam partem mente atque animo traheretur, quid ipsis Corfiniensibus, quid Domitio, quid Lentulo, quid reliquis accideret, qui quosque eventus exciperent.
(카이사르, 내란기, 1권 21:5)
reliquas merces commeatusque ad obsidionem urbis, si accidat, reservant.
(카이사르, 내란기, 1권 36:6)
Multum erat frumentum provisum et convectum superioribus temporibus, multum ex omni provincia comportabatur;
(카이사르, 내란기, 1권 49:2)
Bruti, quae ex insigni facile agnosci poterat, duabus ex partibus sese in eam incitaverant Sed tantum re provisa Brutus celeritate navis enisus est, ut parvo momento antecederet.
(카이사르, 내란기, 2권 6:7)
Accedebant ad haec gravissimae usurae, quod in bello plerumque accidere consuevit universis imperatis pecuniis;
(카이사르, 내란기, 3권 32:11)
maxime eos, quod erant propinquae regiones, de re frumentaria ut providerent, hortatus est. Cn.
(카이사르, 내란기, 3권 34:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION