라틴어 문장 검색

deinde cervice resoluta, qua notae sunt venae, incidere, et sanguinem mittere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장265)
13 At in cervice inter cutem et asperam arteriam tumor increscit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 13장1)
deinde si inguen incidendum est, idque iam pube contegitur, ante radendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장8)
Deinde iuxta pubem in orbem tergus inciditur, donec coles nudetur, magnaque cura cavetur, ne vel urinae iter vel venae, quae ibi sunt, incidantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장8)
Eo facto, cutis ad vinculum inclinatur, nudaturque circa pubem velut circulus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장9)
Non ita dolet, quia summo soluto deduci deorsum usque ad pubem manu potest;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장14)
Ubi iam sine inflammatione est, deligari debet a pube usque circulum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장19)
atque ubi ad cervicem vesicae ventum est, simul cum cole fistulam inclinatam in ipsam vesicam conpellere, eamque urina reddita recipere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장10)
Ambulandi vero inter haec exercitatione utatur, quo magis calculus ad vesicae cervicem descendat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장23)
Ex quibus evenit, ut inter ilia sinus super pubem sine ullis rugis sit extentus et in angustum conpulsa vesica ex facili calculus capi possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장34)
Ac primum circa cervicem quaeritur calculus, ubi repertus minore negotio expellitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장40)
Ergo ultra calculum dextra semper manus eius se opponit, sinistrae digiti deorsum eum conpellunt, donec ad cervicem pervenitur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장45)
paulum deinde infra ea parte, qua resima plaga est, etiamnum sub cute altera transversa plaga facienda est, qua cervix aperiatur, donec urinae iter pateat sic, ut plaga paulo maior quam calculus sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장52)
Quae si quis evasit, multo tamen patentiorem fistulam habiturus est rupta cervice, quam habuisset incisa.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장56)
Sunt enim quidam non asperi tantummodo sed spinossi quoque calculi, qui per se quidem delapsi in cervicem sine ullo periculo eximuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장73)

SEARCH

MENU NAVIGATION