라틴어 문장 검색

Ne fallat imprudentem, et circumveniat te mulier effrenata et luxuriosa quae non novit pudorem:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:4)
Neque enim hi nos corporei coitus, conceptus partusque sanctificant, quibus vulva feminea deflorato pudore virginitatis aperitur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 15:3)
quoniam pudore culpa minuitur, defensione cumulatur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 2:8)
Quanta pudoris gratia, ut justitiam teneat verecundia, quam culpae reatus abstulerit!
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 2:17)
quod autem ad rationem profundam attinet, peccantes admonet ad poenitentiam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 2:5)
Est quaedam in peccatis verecundia, et poenitentiae portio crimen fateri, nec derivare culpam, sed recognoscere.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 2:8)
Mitigat judicem pudor reorum, excitat autem pertinacia denegantium.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 2:9)
Vult te provocare ad poenitentiam Deus, vult de se sperari indulgentiam, vult demonstrare tua confessione quod non sit auctor malitiae.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 2:10)
nec tamen penitus inultum esse pateretur in eo qui nullam poenitentiam sceleris induisset.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:5)
Et ut ad mysterium venias, non debuit interimere eum, qui usque ad naturalem terminum mortis suae agendae habebat spatium poenitentiae.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:14)
Ergo spatium dedit ad poenitentiam Dominus, magis volens ignoscere, quam punire;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 2:8)
et bonae doctrina virtutis aut ad industriam provocat, et invitat ad praemium bonae sibi conscium disciplinae, aut gerendae poenitentiae, et sequendae conversationis cupiditatem injicit peccatori.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:14)
Etiam si nescio quis avarus qui aliena diripuit, ejecit pupillos, eliminavit viduas, vel postea tamen in poenitentiam regressus restituat quod abstulit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 3:11)
Quae cum inciderimus, imo cum peccata plura inciderimus etiam per scientiam (est enim naturalis quaedam etiam nostrae infirmitatis ebrietas, ut impetu delectationis feramur in vitium, sicut plerique juvenili accensi calore, aut luxuria et delectatione flammati, aut avaritiae rapti cupiditate), certe omnibus his medicina quaeratur, ut aliquis tegat hujusmodi infirmitatem suam, primum pudore quodam et verecundia;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 7:8)
Quo viso sublimi, tribuliumque adiumentum nequicquam implorante, vulgus omne paulo ante confertum, per varia urbis membra diffusum, ita evanuit ut turbarum acerrimus concitor, tamquam in iudiciali secreto exaratis lateribus, ad Picenum eiceretur, ubi postea ausus eripere virginis non obscurae pudorem, Patruini consularis sententia supplicio est capitali addictus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION