라틴어 문장 검색

quae tamen hanc habent in specie venustatem, ut non solum salutis, sed etiam voluptatis causa inventa esse videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 180:3)
Capitoli fastigium illud et ceterarum aedium non venustas, sed necessitas ipsa fabricata est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 180:6)
Quibus utinam similibusque de rebus disputari quam de puerilibus his verborum translationibus maluissetis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 197:7)
His tribus figuris insidere quidam venustatis non fuco inlitus, sed sanguine diffusus debet color.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 199:4)
Tum denique hic nobis orator ita conformandus est et verbis et sententiis, ut, quem ad modum qui utuntur armis aut palaestra, non solum sibi vitandi aut feriendi rationem esse habendam putet, sed etiam, ut cum venustate moveatur, ut ei qui in armorum tractatione versantur, [sic verbis quidem ad aptam compositionem et decentiam, sententiis vero ad gravitatem orationis utatur]. Formantur autem et verba et sententiae paene innumerabiliter, quod satis scio notum esse vobis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 200:1)
Orationis autem ipsius tamquam armorum est vel ad usum comminatio et quasi petitio vel ad venustatem ipsa tractatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 206:1)
Sed erit in enumeratione vitandum, ne ostentatio memoriae suscepta videatur esse puerilis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 17장 4:2)
Inridenda etiam disputatio est, qua solent uti ad infirmandas quaestiones, et meditata puerilisque dicenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 34장 2:2)
Principio disciplinam puerilem ingenuis, de qua Graeci multum frustra laborarunt, et in qua una Polybius noster hospes nostrorum institutorum neglegentiam accusat, nullam certam aut destinatam legibus aut publice expositam aut unam omnium esse voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 6:3)
Is autem Tages, ut in libris est Etruscorum, puerili specie dicitur visus, sed senili fuisse prudentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 73:5)
is autem Tages, ut in libris est Etruscorum, puerili specie dicitur visus, sed senili fuisse prudentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 73:5)
nam cetera non possunt habere eandem neque vim neque venustatem remoto illo studio contentionis quem ἀγῶνα vos appellatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 17:4)
acta enim illa res est animo virili, consilio puerili.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 21 6:2)
animis enim usi sumus virilibus, consiliis, mihi crede, puerilibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 4:3)
puerile hoc quidem, si id putat clam fieri posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 8 2:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION