라틴어 문장 검색

ἐλεήσατε αὐτο`ν, ὁ`σ κινδυνεύει πατέρα θρέψαι. GARGONIVS fuit Buteonis auditor, postea scolae quoque successor, uocis obtusae sed pugnacissimae, cui Baros scurra rem uenustissimam dixit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 18:3)
iracundissimae ac pro corporis captu pugnacissimae sunt apes et aculeos in volnere relinquunt, rex ipse sine aculeo est ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 114:1)
Scythia et totus ille ferarum indomitarumque gentium tractus civitates Achaiae Ponticis impositas litoribus ostentat ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 36:5)
optime de ipso, cuius viget vigebitque memoria, quam diu in pretio fuerit Romana cognosci, quam diu quisquam erit, qui reverti velit ad acta maiorum, quam diu quisquam qui velit scire, quid sit vir Romanus, quid subactis iam cervicibus omnium et ad Seianianum iugum adactis indomitus, quid sit homo ingenio, animo, manu liber.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 4:5)
Itaque si modum adhiberi sibi patitur, alio nomine appellanda est, desit ira esse, quam effrenatam indomitamque intellego ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 54:1)
" Utilis," inquit, " ira est, quia pugnaciores facit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 80:1)
offendet te superbus contemptu, dicax contumelia, petulans iniuria, lividus malignitate, pugnax contentione, ventosus et mendax vanitate;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 50:3)
Difficiles quoque et indomiti natura blandientem ferent.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 53:3)
Quotiens disputatio longior et pugnacior erit, in prima resistamus, antequam robur accipiat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 54:1)
In illa disputatione pugnacius locutus es ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 210:1)
dum nimis saeva impero, patrem probavi, gloriae feci locum, qua Sol reducens quaque deponens diem binos propinqua tinguit Aethiopas face, indomita virtus colitur et toto deus narratur orbe.
(세네카, Hercules Furens 1:18)
tibi, o deorum ductor, indomiti ferent centena tauri colla;
(세네카, Hercules Furens 4:7)
sopor indomitos alliget artus nec torva prius pectora linquat, quam mens repetat pristina cursum.
(세네카, Hercules Furens 16:6)
in nudo gladius corpore frangitur et saxum resilit, fataque neglegit et mortem indomito corpore provocat, non illum poterant figere cuspides, non arcus Scythica tensus harundine, non quae tela gerit Sarmata frigidus aut qui soliferae suppositus plagae vicino Nabatae vulnera dirigit Parthus Gnosiacis certior ictibus, muros Oechaliae corpore propulit, nil obstare valet;
(세네카, Hercules Oetaeus 2:17)
impune saevi sceptra iam reges gerent, impune iam nascetur indomitum malum;
(세네카, Hercules Oetaeus 13:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION