라틴어 문장 검색

Vulgari feminae solenne est omnibus annis parere, generosam convenit alternis continere, quo firmior pullus lacte materno laboribus certaminum praeparetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 13:2)
Suffraginosae hordeacea farina imponitur, mox suppuratio ferro reclusa linamentis curatur, vel garioptimi sextarius cum libra olei per narem sinistram demittitur, admisceturque huic me-dicamini trium vel quattuor ovorum albus liquor separatis vitellis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 38장 2:1)
Macies et languor submovetur saepius data potione, quae recipit semunciam sulphuris ovumque crudum, et myrrhae pondus denarii.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 38장 3:5)
Nam cum hae corporis partes nigrae aut maculosae sunt, pulla vel etiam varia nascitur proles;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 1:2)
Illum autem, quamvis aries sit candidus ipse,Nigra subest udo tantum cui lingua palato, Reice, ne maculis infuscet vellera pullis Nascentum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 1:4)
succus excocti lupini, veterisque vini faex, et amurca pari mensura miscentur, eoque liquamine tonsa ovis imbuitur,at que ubi per triduum dilibuto tergore medicamina perhibent, quarto die, si est vicinia maris, ad litus deducta mersatur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 7:4)
postremo ut commode pulli educentur operam dare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 6:4)
Nam quae hoc virile gerit insigne, contumax ad concubitum dedignatur admittere marem, raroque fecunda, etiam cum incubat, calcis aculeis ova perfringit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 8:3)
Et cum pauca ova posuerunt, inertes ad incubandum, multoque magis ad excludendum, raro fetus suos educant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 12:4)
in quibus aut ova edantur, aut excludantur pulli:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 4:2)
Neque enim debent ipsis nidis involare, ne dum adsiliunt, pedibus ova confringant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 5:2)
nam et partus raros, et ova faciunt exigua.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 4장 2:4)
Atque earum quae sunt fecundissimae, locis tepidioribus circa calendas Ianuarias ova edere incipiunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 1:2)
nam et maius facit ovorum incrementum, et frequentiores partus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 2:3)
Observare itaque dum edant ova, et confestim circumire oportebit cubilia, ut quae nata sunt recolligantur, notenturque quae quoque die sint edita, et quam recentissima supponantur glucientibus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION