라틴어 문장 검색

etiam in ipsorum factis esse chriam putant, ut crates, cum indoctum puerum vidisset, paedagogum eius percussit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 329:1)
quod etiam rusticis notum est, qui frondibus teneris non putant adhibendam esse falcem, quia reformidare ferrum videntur et nondum cicatricem pati posse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 55:1)
nec mihi videntur errare qui ipsam rerum naturam stare ordine putant, quo confuso peritura sint omnia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 4:1)
ista aut uidentem aut exspectantem, Parrhasi, parum tristem putas?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 9:3)
Illud quoque argumentum non est quod putes diu viventium, quod saepe illis longus videtur dies, quod, dum veniat con- dictum tempus cenae, tarde ire horas queruntur;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 98:1)
Aliud iudicium Protagorae est qui putet id cuique verum esse quod cuique videatur, aliud Cyrenaicorum, qui praeter permotiones intumas nihil putant esse iudicii, aliud Epicuri qui omne iudicium in sensibus et in rerum notitiis et in voluptate constituit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 191:2)
Sunt enim qui putant quod olera ad escam nobis Dei nutu attributa videantur, quo his magis quam carnalibus epulis uti debeamus:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 2:5)
Nemo ex hoc viles putet veteres poetas, quod versus eorum scabri nobis videntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 9:1)
'Nos vero et valde quidem' Catulus inquit 'putamus atque eo magis, quod nulla mihi ostentatione videris esse usurus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 31:1)
quod haec narrationis magis putant esse propria quam totius orationis, valde mihi videntur errare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 83:2)
Ergo etiam illud vides, de quo progrediente oratione plura me dicturum puto, Tarquinio exacto mira quadam exultasse populum insolentia libertatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 102:7)
et P. Scipiones et avi tui duo L. Aemilius et P. Africanus comitatu nobilium iuvenum fortunati videbantur, nec ulli bonarum artium magistri non beati putandi, quamvis consenuerint vires atque defecerint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 38:4)
iam enim non reperio quid te rescripturum putem, nisi forte de Mustela aut si Silium videris Scr.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 7 2:7)
quod vis ut suscipiam cogitationem quidnam istis agendum putem, consilia temporum sunt quae in horas commutari vides.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 20 8:12)
tu tamen ei velim scribas, ut nullam rem neque tam magnam neque tam parvam putet quae mihi aut difficilis aut parum me digna videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 11 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION