라틴어 문장 검색

laetique minores nove et satis licenter 'minores' dixit, cum ab ipso Euandro Herculem constet esse susceptum, et minores non dicamus, nisi quotiens graduum deficit nomen, ut puta 'filius nepos pronepos abnepos adnepos'. ubi isti gradus defecerint, merito iam dicimus minores, sicut etiam maiores dicimus post patris avi proavi abavi atavique vocabulum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2681)
interque manus et bracchia versat iungendum est, ut intellegas Aenean manibus minora, bracchiis maiora arma considerasse, ut puta loricam et scutum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6191)
quod ostendit Mezentius, cum sub Aeneae telis iaceret scio acerba meorum circumstare odia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 911)
natura enim hoc fuit prius dicendum 'atque iter emensi casus superavimus omnis' et tunc 'vidimus Diomedem Argivaque castra'. sed habet consuetudo ut qui tale aliquid nuntiant, protinus admoneant, ut puta 'vidi illum, erat illic, faciebat illud':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2434)
sane inter 'tui causa feci' et 'tua causa feci' haec discretio est, ut 'tui causa' tunc dicamus, si aliquid ipsi ad quem loquimur, praestiterimus, ut puta 'tui causa te defendi';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 292)
'tua' vero 'causa' tunc, cum alteri aliquid alterius contemplatione praestamus, ut puta 'tua causa hominem tuum defendi'. cognato sanguine quia Venilia, mater Turni, soror est Amatae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 293)
ut puta, quia 'ab hoc hospite' facit, 'hic' et 'haec hospes' dicamus necesse est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5197)
per hoc intellegendum, primus puta et inutiles palos sub tecta referto, pro qui- bus novos posueris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4085)
sed ego puto simpliciter referri sententias philosophorum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2193)
est enim amicitia nihil aliud nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et caritate consensio, qua quidem haud scio an excepta sapientia nil quicquam melius homini sit a dis immortalibus datum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 26:1)
quod quidem, ut res ire coepit, haud scio an aliquando futurum sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 55:2)
atque haud sciam an ne opus sit quidem nihil umquam omnino deesse amicis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 65:4)
Atque haud scio an par principibus esse potuisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 41장 1:7)
Sed haec Crassi cum edita oratio est, quam te saepe legisse certo scio, quattuor et triginta tum habebat annos totidemque annis mihi aetate praestabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 4:6)
et, si de 30 aliis minus, de duobus tamen quos a te scio laudari solere, Caesare et Marcello, audirem non minus libenter quam audivi de eis qui fuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION