라틴어 문장 검색

discite nunc, quare Fortunae tura Virili detis eo, calida qui locus umet aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권100)
quare, tametsi me fateor usurum quibusdam, quae philosophorum libris continentur, tamen ea iure vereque contenderim esse operis nostri proprieque ad artem oratoriam pertinere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 12:1)
Quare non et nobis porrigis panem nitidum, quem et patri nostro Saba, sic namque eum appellare consuerant, dabas, et populo adhuc dare in ecclesia non desistis?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. V. 1:13)
Quare tam neglegenter ac tepide dixisti Ecgbercto, quae tibi dicenda praecepi?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IX. 2:1)
quare videtur utraque parte exercitatus esse debere, qui se architectum profiteatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장12)
Nunc qui fiat uti passus proferre queamus, cum volumus, quareque datum sit membra movere et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri corporis insuerit, dicam:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 29:1)
Quare, quoniam id, quod est primum, et quod huius imperii disciplinaeque maiorum proprium est, facere nondum audeo, faciam id, quod est ad severitatem lenius et ad communem salutem utilius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 12:2)
Utendum etiam est excusatione adversus eos, quos invitus offendas, quacumque possis, quare id, quod feceris, necesse fuerit nec aliter facere potueris, ceterisque aperis et officiis erit id, quod violatum videbitur, compensandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 90:4)
Quare dixit, "Ne te associes leccatori, cuius societas est tibidedecus."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 53:27)
Quare Salomon dixit, "Melius est mori, quam indigere."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 63:5)
Si voluntas mala semper suae permittenda est libertati, quare Paulus non est permissus uti pessima voluntate, qua persequebatur ecclesiam, sed prostratus est, ut excaecaretur, excaecatus, ut mutaretur, mutatus, ut mitteretur, missus, ut, qualia fecerat in errore, talia pro veritate pateretur?
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 3:2)
Set tibi sane Aristippus, ille Socratis discipulus, pro me responderit, qui in simili tempore a simillimo tui homine interrogatus quare philosophus timeret, cum ille contra nihil metueret, non eandem esse causam sibi atque illi respondit, quoniam is quidem esset non magnopere sollicitus pro anima nequissimi nebulonis, ipsum autem pro Aristippi anima timere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 11:1)
Quare nihil est quod ullo modo queas dubitare cuncta quae sunt appetere naturaliter constantiam permanendi, deuitare perniciem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:23)
Quare prudentis magistri est eius modi nomenclationis aucupio, quo potiri nequeat,studiosos non demorari;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 31:1)
Quare non intempestivum est nos ad ea praeverti, quae videntur hunc publicum errorem corrigere posse.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 7장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION