라틴어 문장 검색

cecidit laxata casside vultus, aegraque per trepidos exspirat gratia visus, et prensis concussa comis ter colla quaterque stare negant, ipsisque nefas lacrimabile Thebis, ibat purpureus niveo de pectore sanguis, tandem haec singultu verba incidente profatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권379)
quarum prior, quae ad austrum est, et situ amplior, et frugum prouentu atque ubertate felicior, nongentarum LX familiarum mensuram iuxta aestimationem Anglorum, secunda trecentarum et ultra spatium tenet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 1:4)
quater ille beatus, Quo tenera irato flere puella potest.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 1034)
O mihi felicem terque quaterque diem!
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 311)
itaque Q. Fulvius, qui consul quater et censor fuerat, postulavit a consule ut palam in senatu diceret permitteretne patribus ut de provinciis decernerent, staturusque eo esset quod censuissent, an ad populum laturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 687:1)
ludi Romani eo anno quater instaurati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 359:3)
nummum quater et viciens ab iis est exactum, quadraginta nobilissimi equites, nec obsidum nomine - nam militare iussi sunt - , et tamen re ipsa ut pignus fidei essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 568:1)
quater intra paucos annos primum pilum duxi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 361:1)
quater et tricies virtutis causa donatus ab imperatoribus sum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 361:2)
Vtrum vis, vel quater quinis minis, militi Macedonio, et iam quindecim habeo minas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 3300)
si autem animadverterint orbis terrae circumitionem per solis cursum et umbras gnomonis aequinoctialis ex inclinatione caeli ab Eratosthene Cyrenaeo rationibus mathematicis et geometricis methodis esse inventam ducentorum quinquaginta duum milium stadium, quae fiunt passus trecenties et decies quinquies centena milia, huius autem octava pars, quam ventus tenere videtur, est triciens nongenta triginta septem milia et passus quingenti, non debebunt mirari, si in tam magno spatio unus ventus vagando inclinationibus et recessionibus varietates mutatione flatus faciat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장42)
qualis Siculae sub rupibus Aetnae Naidas Ennaeas inter Diana feroxque Pallas et Elysii lucebat sponsa tyranni, iamque movent gressus thiasisque Ismenia buxus signa dedit, quater aera Rheae, quater enthea pulsant terga manu variosque quater legere recursus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:68)
"quater axe sereno intonuit, quater antra dei fumantis anhelos exseruere apices, ventisque absentibus Aegon motus et ingenti percussit litora ponto:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권40)
ibi capta armatorum duo milia nongenti, caesi pugnantes ferme nongenti triginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 196:2)
Tum conata quater flammis imponere ramum, coepta quater tenuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 49:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION