라틴어 문장 검색

sane 'inter' praepositio quia postposita est, mutavit accentum, sicut 'circum'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 32)
tu, cum Hannibal in Italia sit, relinquere Italiam paras, non quia rei publicae id utile, sed quia tibi amplum et gloriosum censes esse, sicut cum provincia et exercitu relicto sine lege, sine senatus consulto duabus navibus populi Romani imperator fortunam publicam et maiestatem imperii, quae tum in tuo capite periclitabantur, commisisti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 641:3)
Sicut verbum audibile in auditore praecedit intelligibile, quia videlicet prius vox sonat, ut postmodum ex ea intellectus concipiatur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:17)
Bene autem dictum est ex ipsa sapientia eos esse animatos, quia haec est vita aeterna, ut cognoscamus sicut et cogniti sumus, facie ad faciem Deum videntes.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 54:10)
Palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 27:8)
Bene addidit in terra, quia est vita hominis et in coelo, Sicut mercenarii, inquit, merces vita ejus (Ibid.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 6:18)
quia verbum Dei in medio sui possident, sicut scriptum est in Evangelio:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 2:35)
Et ideo supra terrena omnia eum constituit Deus, sicut et illum ad imaginem Dei factum, quia uterque a terrenis vitiis temperabat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 2:18)
Quorum Eustasius in eam requiem praecessit, quae nullis fluctibus sicut insula tunditur, nec Caprariam desiderat, quia nec cilicio iam quaerit indui.
(아우구스티누스, 편지들, 15. (A. D. 398 Epist. XLVIII) Domino Dilecto et Exoptatissimo Fratri et Conpresbytero Eudoxio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 4:5)
Primum propter quod estis in unum congregatae, ut unanimes habitetis in domo et sit vobis anima una et cor unum in deum et non dicatis aliquid proprium, sed sint vobis omnia communia, et distribuatur unicuique vestrum a praeposita vestra victus et tegumentum non aequaliter omnibus, quia non aequaliter valetis omnes, sed unicuique sicut opus fuerit.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 5:2)
Sic enim legitis in actibus apostolorum, quia erant illis omnia communia et distribuebatur unicuique sicut cuique opus erat.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 5:3)
Sibilabo eis et congregabo illos, quia redemi eos, et multi erunt, sicut multi ante fuerant.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장8)
plerumque 'sacramento rogati', quia post electionem in rem publicam iurant, sicut dictum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 15712)
non licvit quia aliud volebat et aliud factum est, sicut solent dicere quibus aliter conata succedunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5501)
vires vltra sortemque senectae quia senectae sors quies est et otium, sicut pueritiae ludus, amor adulescentiae, ambitus iuvenalis aetatis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1141)

SEARCH

MENU NAVIGATION