라틴어 문장 검색

sedecim milia peditum octingentos equites, praeter eos quos Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 327:2)
nam cum ex frumentatoribus refugientes quidam in castra nuntiassent consuli circumsideri praesidium, motus periculo tot civium - nam octingenti ferme et omnes Romani erant - cum equitatu ac levi armatura (accesserant nova auxilia, Numidae pedites equitesque et elephanti) castris egreditur et tribunis militum imperat ut legionum signa sequantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 727:1)
vivos captos circiter duo milia octingentos, signa militaria capta viginti septem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 739:4)
cum et alia indigna quererentur, manifestum autem esset pecunias captas, L. Canuleio praetori, qui Hispaniam sortitus erat, negotium datum est ut in singulos, a quibus Hispani pecunias repeterent, quinos recuperatores ex ordine senatorio daret patronosque quos vellent sumendi potestatem faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 17:1)
id modo finitum, ut duas legiones scriberet, quae quina milia peditum et ducenos haberent, equites trecenos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 134:2)
finitus ibi quoque in legiones militum numerus, peditum quina milia duceni et treceni equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 139:2)
is ipse cum octingentorum militum praesidio his est praepositus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 251:2)
erant in praesidio Cassandreae praeter non contemnendam iuventutem oppidanorum octingenti Agrianes et duo milia Penestarum Illyriorum a Pleurato inde missi, bellicosum utrumque genus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 138:1)
decem praeterea milia peditum imperata sociis et octingenti equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 252:2)
id praesidii additum Anicio praeter duas legiones, quas portare in Macedoniam est iussus, quina milia peditum et ducenos habentes, trecenos equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 253:1)
hi pacti erant eques denos praesentes aureos, pedes quinos, mille dux eorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 312:1)
octingenti ferme Gallorum occisi, ducenti vivi capti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 351:1)
octingentorum Thracum praesidium in hostium ripa erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 515:1)
dedit sociis navalibus in singulos denarios septuagenos quinos, gubernatoribus, qui in navibus fuerant, duplex, magistris navium quadruplex.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 515:1)
de praeda militibus in singulos quadragenos quinos denarios, duplex centurioni, triplex equiti, sociis nominis Latini quantum civibus, et sociis navalibus dedit quantum militibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 532:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION