라틴어 문장 검색

Num ornat, ut alioqui solet, orationem?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 10:2)
Num eam modulatiorem aptioremque reddit?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 10:3)
Num onerandi vel exprobrandi criminis causa exaggerationem aliquam speciosam facit?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 10:4)
ac multo etiam ante, cum pater ipse atque mater nascerentur, ex eorum genitura debuisse iam tunc prospici quinam olim futuri essent quos hi creaturi forent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 21:2)
Ac si, inquit, potuisse praedici adfirmant Pyrrusne rex an Manius Curius proelio victurus esset, cur tandem non de alea quoque ac de calculis et alveolo audent dicere, quisnam ibi ludentium vincat?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 25:1)
Num igitur magis causa oleo coaguli celerioris in levitate est?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VIII 16:1)
quaenam vero littera pro qua scriberetur, ante is, sicuti dixi, conplacebat qui hane scribendi latebram parabant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 5:1)
verbum verant, quod significat vera dicunt, quisnam poetarum veterum dixerit?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, II 13:2)
Populus, inquit, Lacedaemonius de summa republica sua, quidnam esset utile et honestum deliberabat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, III 3:1)
Ibi unus ex illo principum ordine quos Lacedaemonii, aetatis dignitatisque maiestate, tamquam arbitros et magistros disciplinae publicae verebantur, commoto irritatoque animo exilit, et ' Quaenam,' inquit, 'Lacedaemonii, ratio aut quae tandem spes erit urbem hanc et rempublicam salvam esse diutius posse, si huiuscemodi anteactae vitae hominibus consiliariis utemur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, III 6:1)
Hesterno enim die quaerebatur ex me quidnam verba haec eius in quarto Historiarum libro de Cn.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IV 4:1)
Cumque aliquot eorum qui aderant quadrupes equus apud suum quisque legisse se dicerent et mirarentur quidnam esset quadrupes eques, Vellem vos, inquit, optimi iuvenes, tam accurate Q. Ennium legisse quam P. Vergilius legerat, qui eius versum secutus in Georgicis suis 'equitem' pro 'equo' posuit his in versibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 8:1)
DOMITIO, homini docto celebrique in urbe Roma grammatico, cui cognomentum Insano factum est, quoniam erat natura intractabilior et morosior, ei Domitio Favorinus noster cum forte apud fanum Carmentis obviam venisset atque ego cum Favorino essem, Quaeso, inquit, te, magister, dicas mili num erravi quod, cum vellem δηυμγορίασ Latine dicere, 'contiones' dixi?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VII 2:1)
Eum tunc in tantis periculis inque illo tumultu caeli marisque requirebam oculis, scire cupiens quonam statu animi et an interritus intrepidusque esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 6:1)
Sed postea, cum Brundisium adventaremus malaciaque esset venti ac maris, percontatus eum sum quaenam illa ratio esset pavoris sui, quam dicere ei supersedisset a quo fuerat non satis digne compellatus?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION