라틴어 문장 검색

Chilo ex vicario, et coniux eius Maxima nomine, questi apud Olybrium, ea tempestate urbi praefectum, vitamque suam venenis petitam asseverantes, impetrarunt ut hi quos suspectati sunt, ilico rapti, compingerentur in vincula, organarius Sericus, et Asbolius palaestrita, et haruspex Campensis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 8:2)
Denique cum iam contigua morti tormenta ancillae voces expressissent obliquas, indicii fide parum plene discussa, Aginatius ad supplicium duci pronuntiatur abrupte, nec auditus cum magnis clamoribus appellaret nomina principum, sublimis raptus occiditur, pari sententia Anepsia interfecta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 56:1)
Namque ut postea tempestive dicetur, et idem Maximinus sub Gratiano intoleranter se efferens, damnatorio iugulatus est ferro, et Simplicius in Illyrico truncatus, et Doryphorianum pronuntiatum capitis reum, trusumque in carcerem Tullianum, matris consilio, princeps exinde rapuit, reversumque ad lares per cruciatus oppressit immensos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 57:2)
Quaesitus in unum impiorum hominum globus, imitatus rationalis officium, ipsumque iudicem, vespertinis tenebris lugubre clamante praecone, civitatem ingressi, ambitiosam domum cuiusdam primatis, ut proscripti iussique interfici, cum gladiis obsederunt, raptaque suppellectili pretiosa, quia subito perculsi familiares, hebetatis sensibus non defenderant dominum, caesis pluribus ante revolutam lucem gressu discessere veloci.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 13:1)
Verum cum exuviis referti multorum, rapiendi dulcedinem praetermitterent, interceptam, imperiali motu, oppressi interiere omnes ad unum, eorumque suboles parva etiam , ne ad parentum exempla subcresceret, pari sorte deleta est, et lares versi, quos ambitiose luctuosis aliorum dispendiis construxerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 14:1)
His litteris ad comitatum missis et lectis, Valentiniani iussu Meterius raptus, suam esse confitetur epistulam, ideoque Palladius exhiberi praeceptus, cogitans quas criminum coxerit moles, in statione primis tenebris observata custodum absentia, qui festo die Christiani ritus in ecclesia pernoctabant, innodato gutture laquei nexibus interiit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 27:1)
Igitur et Theodorus a Constantinopoli, quam ex negotio familiari petierat, rapi celeri iubetur effectu, et dum ille reducitur, ex praeiudiciis variis, quae diebus exercebantur et noctibus, plures a disiunctissimis regionibus trahebantur, dignitatibus et nobilitate conspicui.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 12:1)
Cumque nihil quaestiones reperirent assiduae, mandare magistris equitum auditoribus princeps, ut agerent in exsilium Claudium et Sallustium pronuntiarent capitis reum, pollicitus quod eum revocabit ad supplicium raptum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 3장 7:2)
Agitabatur autem inter multiplices curas id omnium primum atque potissimum, ut Macrianum regem auctum inter mutationes crebras sententiarum, iamque in nostros adultis viribus exsurgentem, vi superstitem raperet vel insidiis, ut multo ante Vadomarium Iulianus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 4장 2:1)
cum osculo, quoniam id rei publicae conducebat, bonae spei iam plenus, sufficientia praebuit alimenta, et quibusdam propinquis suis ad obsidum vicem relictis, abscessit, captivos (ut spoponderat) redditurus, quos primis turbarum exordiis rapuit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 16:1)
Et cum ad Valeriae spatia longe remota secessisse raptorum didicissent indiciis, illuc properato petierant gradu, frendentes, hacque ex causa iugulo eius intenti, quod per ipsum circumventum regem existimabant insontem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 12:2)
Unde quasi futurus particeps suscipiendi pro instantium rerum ratione tractatus, idem Papa regaliter vocatus, et apud Tarsum Ciliciae obsequiorum specie custoditus, cum neque ad imperatoris castra accipi nec urgentis adventus causam scire cunctis reticentibus posset, tandem secretiore indicio comperit, per litteras Romano rectori suadere Terentium, mittere prope diem alterum Armeniae regem, ne odio Papae, speque quod revertetur, natio nobis opportuna deficeret ad iura Persarum, eam rapere vi vel metu vel adulatione flagrantium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 4:1)
utque rimaretur plura quae latebant, Caesarium antehac eius domesticum, postea notarium principis, raptum, quae Remigius egerit, vel quantum acceperit, ut Romani iuvaret actus infandos, per quaestionem cruentam interrogabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 2장 11:2)
Natus apud Cibalas, Pannoniae oppidum, Gratianus maior ignobili stirpe, cognominatus est a pueritia prima Funarius, ea re quod nondum adultus, venalem circumferens funem, quinque militibus eum rapere studio magno conatis, nequaquam cessit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 7장 2:1)
quibus omissis, quoniam non sunt perfectae virtutis indicia, (nec enim aliena non rapere laudis est), unum ex multis constans innocentiae vulgi veteris specimen ponam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION