라틴어 문장 검색

Recta vero forfex ducenda est, ne inflexis radicibus os rarum, cui dens inhaeret, parte aliqua frangat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장14)
Raro sed aliquando caro quoque inter tunicas increscit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장65)
Rara autem calvaria solida sine suturis est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장7)
Id admodum raro fit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장28)
Haec quoque igitur interdum sic finditur, ut ne summum quidem os sed interior pars eius, quae rara est, laedatur, interdum sic, ut eam totam is casus perruperit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장3)
Si tota fracta non est, nec sanguis expuitur nec febricula sequitur, nec quicquam suppurat, nisi admodum raro, nec dolor magnus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장4)
interdum a saltu calcis os a talo, quod raro tamen fit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 11장4)
ab exteriore si propulsum est, plerumque iterum redit, nisi, quod admodum rarum est, vis nervis restituta est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 14장12)
Rarius sed aliquando morbus quoque ipse nouus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 49:1)
Neque ignorare hunc oportet, quae sit aegri natura, umidum magis an magis siccum corpus eius sit, ualidi nerui an infirmi, frequens aduersa ualetudo an rara, eaque, cum est, uehemens esse soleat an leuis, breuis an longa;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 53:1)
Rarus corpus excitat, frequens soluit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 1장 4:2)
Si adsidua fatigatio urguet, in uicem modo aquam, modo uinum bibendum est, raro balineo utendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 8:2)
Interdum etiam longiore circuitu quaedam redeunt, sed id raro fit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 1:4)
Ego autem medicamentorum dari potiones et aluum duci non nisi raro debere concedo:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 3:3)
Facile est enim dies uel accessiones numerare is quoque, qui aegrum raro uident:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION