라틴어 문장 검색

virtutes utique rationales sunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 17:4)
Omne rationale animal nihil agit, nisi primum specie alicuius rei inritatum est, deinde impetum cepit, deinde adsensio confirmavit hunc impetum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 18:1)
Ergo adsensionem non habet, rationale animal non est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 19:6)
virtus si animal est, rationale est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 19:7)
Rationale autem non est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 20:1)
Ille enim inrationalis est, hic rationalis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 14:5)
In eo, quod nondum rationale est, tunc esse bonum non potest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 9:3)
Esse in eo, quod rationale est sed inperfectum, iam potest bonum, sed non est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 9:4)
haec duo, quae rationalia, sunt, eandem naturam habent, illo diversa sunt, quod alterum inmortale, alterum mortale est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 14:2)
Hoc enim demum perfectum est, quod secundum universam naturam perfectum, universa autem natura rationalis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 14:5)
Haec enim rationalibus solis contingunt, quibus datum est scire quare, quatenus, quemadmodum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 20:2)
Rationale animal es.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 23:3)
Rationalem porro sortitis naturam quae melius res quam ratio proponitur ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 68:5)
Ad consuetudinem autem decor sic exprimitur, cum aedificiis interioribus magnificis item vestibula convenientia et elegantia erunt facta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장28)
Ideoque et a numero nomina ceperunt, quod, cum vox constiterit in una sonorum finitione ab eaque se flectens mutaverit et pervenerit in quartam terminationem, appellatur diatessaron, in quintam diapente [in sextam diapason, in octavam et dimidiam diapason et diatessaron, in nonam et dimidiam diapason diapente, in XII disdiapason]. Non enim inter duo intervalla, cum chordarum sonitus aut vocis cantus factus fuerit, nec inter tria aut sex aut septem possunt consonantiae fieri, sed, uti supra scriptum est, diatessaron et diapente et ex ordine ad disdiapason convenientiae ex natura vocis congruentis habent finitiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장38)

SEARCH

MENU NAVIGATION