라틴어 문장 검색

Ac neque rationalibus se neque experimenta tantum spectantibus adnumerari uolunt, cum ab illis eo nomine dissentiant, quod in coniectura rerum latentium nolunt esse medicinam;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 57:3)
Themisonis uero aemuli, si perpetua quae promittunt habent, magis etiam quam ulli rationales sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 62:1)
Neque enim, si quis non omnia tenet, quae rationalis alius probat, protinus alio [nouo] nomine artis indiget, si modo, (quod primum est,) non memoriae soli sed rationi quoque insistit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 62:2)
quid autem conpressum corpus resoluat, quid solutum teneat, si a ratione tractum est, rationalis est medicus;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 63:3)
si, ut ei, qui se rationalem negat, confiteri necesse est, ab experientia, empericus.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 63:4)
Atque in hac quoque rursus alia proprietatis notitia saepe necessaria est;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 68:2)
Quin etiam morborum in isdem hominibus aliae atque aliae proprietates sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 71:4)
eumque, qui nosse proprietates potest, non illas quidem oportere neglegere, sed his quoque insistere;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 73:3)
Igitur, ut ad propositum meum redeam, rationalem quidem puto medicinam esse debere, instrui uero ab euidentibus causis, obscuris omnibus non ab cogitatione artificis sed ab ipsa arte reiectis.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 74:1)
Sunt enim quaedam proprietates hominum, sine quarum notitia non facile quicquam in futurum praesagiri potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 2장 4:3)
pertinetque ad rem omnium proprietates nosse, primum ut sani sciant, quomodo his utantur, deinde ut exsequentibus nobis morborum curationes liceat species rerum, quae adsumendae erunt, subicere, neque necesse sit subinde singulas eas nominare.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 1:3)
Eorum haec proprietas est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 21장 1:4)
Interdumque nullam habet proprietatem, interdum simile is est, quae uocant Graeci condylomata aspritudine quadam et magnitudine;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 6:3)
Eadem autem haec in minoribus quoque abscessibus, quorum nomina proprietatesque supra reddidi, recte fiunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 31:5)
Post quos Serapion, primus omnium, nihil hanc rationalem disciplinam pertinere ad medicinam professus, in usu tantum et experimentis eam posuit.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION