라틴어 문장 검색

Hic spelunca fuit, vasto summota recessu, semihominis Caci facies quam dira tenebat solis inaccessam radiis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 10:5)
An mare, quod supra, memorem, quodque adluit infra anne lacus tantos?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 8:10)
haec igitur professio, cum brevissime in duas partes dividatur, recte loquendi scientiam et poetarum enarrationem, plus habet in recessu quam fronte promittit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 120:2)
ἰωτακισμου`σ et λαμβδακισμου`σ et ἰσχνότητασ et πλατειασμου`σ feliciores fingendis nominibus Graeci vocant, sicut κοιλοστομίαν, cum vox quasi in recessu oris auditor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 180:2)
cum vero in aliquam rem missa causa recessum est a quaestione, quae erat, et hic constituta quaestio, ubi iudicatio est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 321:4)
loca deligunt quam maxime spatiosa, multa varietate signata, domum forte magnam et in multos diductam recessus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 112:4)
Metui cupiunt metuique timent, non nox illis alma recessus praebet tutos, non curarum somnus domitor pectora solvit.
(세네카, 아가멤논 2:5)
Equidem regna tergemini petens longinqua regis, unde ab Hesperio mari Inachiam ad urbem nobile advexi pecus, vidi duobus imminens fluviis iugum, quod Phoebus ortu semper obverso videt, ubi Rhodanus ingens amne praerapido fluit, Ararque dubitans, quo suos cursus agat, tacitus quietis adluit ripas vadis.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 5:22)
totum Italiae latus, quod infero mari adluitur, maior Graecia fuit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 37:2)
Seneca, retecta, in aperto posita, quae manu prenderem, quaedam obscuriora et in recessu, quaedam non continua sed ex intervallis redeuntis, quae vel molestissima dixerim, ut hostis vagos et ex occasionibus adsilientis, per quos neutrum licet, nec tamquam in bello paratum esse nec tam- quam in pace securum.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 2:3)
Est in recessu Tartari obscuro locus, quem gravibus umbris spissa caligo alligat.
(세네카, Hercules Furens 11:1)
in amne medio faucibus siccis senex sectatur undas, alluit mentum latex.
(세네카, Hercules Furens 11:19)
quodcumque alluitur solum longo Tethyos ambitu, Alcidae domuit labor.
(세네카, Hercules Furens 12:57)
sensere terrae Zalacum feroces et quos vicinus Boreas ferit arva mutantes quasque Maeotis alluit gentes frigido fluctu quasque despectat vertice summo sidus Arcadium geminumque plaustrum.
(세네카, 오이디푸스 6:40)
haeret in vacuo manus et fixa penitus unguibus lacerat cavos alte recessus luminum et inanes sinus, saevitque frustra plusque quam satis est furit.
(세네카, 오이디푸스 12:33)

SEARCH

MENU NAVIGATION