라틴어 문장 검색

Nimirum si Globus polos eosdem constanter servat & motus fit in antecedentia, materia juxta aequatorem redundat;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 74:3)
Eodem recidit si loco momentorum usurpentur vel velocitates incrementorum ac decrementorum, (quas etiam motus, mutationes & fluxiones quantitatum nominare licet) vel finitae quaevis quantitates velocitatibus hisce proportionales.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 24:13)
propterea quod, si materia ad centrum redundans, qua densitas ibi major redditur, subducatur & seorsim spectetur, gravitas in Terram reliquam uniformiter densam erit reciprocè ut distantia ponderis à centro;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 38:17)
in materiam verò redundantem reciprocè ut quadratum distantiae à materia illa quam proximè.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 38:18)
Gravitas igitur sub aequatore minor erit in materiam illam redundantem quàm pro computo superiore, & propterea Terra ibi propter defectum gravitatis paulò altius ascendet quàm in praecedentibus definitum est.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 38:19)
Exponatur tempus per motum medium Lunarem, vel (quod eodem fere recidit) per angulum CSP, vel etiam per arcum CP.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 29:11)
vel (quod eodem fere recidit) ut angulus CSp sit ad angulum CSP ut tempus revolutionis Synodicae Lunaris ad tempus revolutionis Periodicae seu 29 d. 12. h.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 41:4)
Hic postea ornatus verbenis et vestibus sacris circumducebatur per totam civitatem cum exsecrationibus, ut in ipsum reciderent mala totius civitatis, et sic proiciebatur.
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, I6)
Ex stibadio aqua velut expressa cubantium pondere sipunculis effluit, cavato lapide suscipitur, gracili marmore continetur atque ita occulte temperatur, ut impleat nec redundet.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 36:4)
Gaudeo primum tua gloria, cuius ad me pars aliqua pro necessitudine nostra redundat;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 11 2:1)
Qui primus pueris genitalia membra recidit, Vulnera quae fecit, debuit ipse pati.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 32)
"amne redundatis fossa madebat aquis."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권253)
"si scelus est, in me commissi poena redundet:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권293)
"O positi sub terra numina mundi, in quem reccidimus, quidquid mortale creamur, si licet et falsi positis ambagibus oris vera loqui sinitis, non huc, ut opaca viderem Tartara, descendi, nec uti villosa colubris terna Medusaei vincirem guttura monstri:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 4:4)
Reccidit in solidam longo post tempore terram pondus et exhibuit iunctam cum viribus artem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 23:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION