라틴어 문장 검색

Quae saepius Turci refutantes ad extremum taedio victi, regisque vires et impetum metuentes, hoc tantillo recepto, Damascum regressi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 104:7)
Gervasium captum adhuc vivum tenemus, quem si sanum et incolumem vis recipere, tres civitates, Ptolemaidem, Caiphas et Tabariam in manu nostra restituas;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 110:2)
Eodem tempore, quo rex Baldewinus ab obsidione Sagittae rediit, Willhelmus comes de Sartangis, commisso praelio cum rege Damascenorum, Hertoldino nomine, et eodem cum copiis suis attrito in campo castelli Montis peregrinorum, in victoria et gloria cum mille loricatis equitibus et in spoliis multis regressus praesidium Archas, quod dux Godefridus prima expeditione multis ingeniis aut viribus superare non potuit, nunc post plurimam vastationem segetum ac frugum, quam singulis annis circa regionem intulit, consilio cujusdam Sarraceni in virtute magna obsedit, eo quod penuria alimenti habitatoribus [0677D] loci nimia inesset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 2:1)
Qui illico illi misit nuntios, [0679B] ut ad se ingrederetur, in fide a suis susceptus primoribus, et habito secum pacis colloquio, quantum vellet pecuniae dono imperatoris reciperet;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 8:2)
Baldewinus rex ab insecutione et contritione inimicorum regressus, in terra Edessae paucis diebus moram fecit, reparans et componens undique odia et dissidia inter Christianos reperta.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 46:3)
Ventorum enim potentia naves longe jactatae, tandem portu sinuque Ascalonis vespere sunt receptae circa horam nonam, nequaquam nautis valentibus aut frustra conantibus iter per aquas tenere, propter ventum qui eis nimium contrarius repugnabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 26:8)
et sic ab eo dona recipere mererentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 36:6)
Et statim acclamatum est illum coronam regni jure recipere, et dominum patriarcham eum in regem procreare et promovere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 60:3)
Et per eas in domo Domini recipimur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 49:15)
Ut ergo mortem evites et recipiaris in paradisum, secundum quod Apostolusdixit in epistola ad Galathas, "Opereris bonum ad omnes, et maxime ad domesticosfidei."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 52:9)
Per bona autem obsequia invicem data atque recepta, zelaturamor et cadit in amicitiam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 9:5)
Per mutua eciam servitia invicem data atque recepta, acquiritur amicitiaet conservatur et retinetur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 10:1)
Libentius enim debes beneficium reddere, quam de novo recipere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 13:1)
Quare dictum est, "Dignus decipi qui de recipiendo cogitat dum dat."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 14:5)
De quibus beneficiis et servitiis dandis et recipiendis plenius notaibidem in titulo De Retinendis Amicis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 14:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION