라틴어 문장 검색

Hoc beneficio utrique ab utrisque vero devincimini, Ut numquam ulla amori vestro incidere possit calamitas.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 417)
Hic animus partim uxoris misericordia Devinctus, partim victus huius iniuriis, Paulatim elapsus est Bacchidi, atque huc transtulit Amorem, postquami par ingenium nactus est.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 1, scene 2122)
Tum pater aeterno fatur devinctus amore:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 16:11)
et omnino quoniam eo genere amicitiarum petitio tua maxime munita est, quod ex causarum defensionibus adeptus es, fac ut plane iis omnibus quos devinctos tenes discriptum ac dispositum suum cuique munus sit;
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 11:1)
nec id sat est inimicos fuisse, sed an desierint, an per hoc ipsum reconciliari velint, ne corrupti sint, ne propositum mutaverint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 44:2)
sed ut opera exstruentibus satis non est saxa atque materiam et cetera aedificanti utilia congerere, nisi disponendis eis collocandisque artificium manus adhibeatur, sic in dicendo quamlibet abundans rerum copia cumulum tantum habeat atque congestum, nisi illas eadem dispositio in ordinem digestas atque inter se commissas devinxerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 2:3)
persuadendum enim iudici est, qui etiamsi verbis devinctus est, tamen, nisi ipsi rei accesserit, tacitus dissentiet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 143:1)
haec manus quasi quibusdam sacris initiata ut alienigenam et parum superstitiosum devinctumque illis legibus insequebatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 180:2)
" Non est animus in sua potestate ebrietate devinctus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 16:2)
Omnis eadem condicio devinxit:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 8:3)
et inter istas mentis obsessae faces, fessus quidem et devinctus et pessumdatus, pudor rebellat.
(세네카, 아가멤논 3:19)
si animum patris intellegis, dat tibi notam reconciliandi suos:
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 21:3)
in hoc, inquit, te in adoptionem uolo dare, ut facilius per te abdicati reconcilientur.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 30:13)
Fili, nonne saepe excandui, saepe reconciliatus sum, saepe quod negaueram dedi?
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 2:5)
" Intraturus es urbem dis, hominibus communem, omnia complexam, certis legibus aeternisque devinctam, indefatigata caelestium officia volventem.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 101:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION