라틴어 문장 검색

par forma decorque, par honor, exhaustis Martem non altius armis Bistonius portat sonipes magnoque superbit pondere nec tardo raptus prope flumina cursu fumat et ingenti propellit Strymona flatu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.9)
eat enthea vittis atque hederis redimita cohors, ut pollet ovanti quisque lyra.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam115)
an quae graminea suscepta crepidine fumant balnea et impositum ripis algentibus ignem?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci20)
deae virides, liquidosque advertite vultus et vitreum teneris crimen redimite corymbis, veste nihil tectae, quales emergitis altis fontibus et visu Satyros torquetis amantes, non vos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, balneum Claudii Etrusci17)
gratia prima loci, gemina testudine fumant balnea, et e terris occurrit dulcis amaro nympha mari.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis7)
si vel fumante ruina ructassent dites Vesuvina incendia Locroe seu Pollentinos mersissent flumina saltus seu Lucanus Acir seu Thybridis impetus altas in dextrum torsisset aquas, paterere serena fronte deos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati31)
caeli cum torrentissimus axis incumbit terris ictusque Hyperione multo acer anhelantes incendit Sirius agros, iamque dies aderat, profugis cum regibus aptum fumat Aricinum Triviae nemus et face multa conscius Hippolyti splendet lacus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis21)
festasque dapes redimitaque vina abripiunt famuli:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis27)
vix annus anhelat alter, et ingenti dives Tirynthius arce despectat fluctus et iunctae tecta novercae provocat et dignis invitat Pallada templis, iam placidae dant signa tubae, iam fortibus ardens fumat harena sacris, hos nec Pisaeus honores Iuppiter aut Cirrhae pater aspernetur opacae, nil his triste locis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis57)
cumque tibi vagiret tertius infans, protinus ingenti non venit nuntia cursu littera, quae festos cumulare altaribus ignes et redimire chelyn postesque ornare iuberet Albanoque caelum sordentem promere fumo et cantu signare diem, sed tardus inersque nunc demum mea vota cano?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, gratulatio ad Iulium Menecraten18)
qualiter aequaevo sociatam palmite vitem ulmus amat miscetque nemus ditemque precatur autumnum et caris gaudet redimita racemis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam25)
"melius votis Mareotica fumant Coptos et acrisoni lugentia flumina Nili."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권94)
"fumantem hunc aspice late ense meo campum:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권287)
sic ubi se magnis refluus suppressit in antris Nilus et Eoae liquentia pabula brumae ore premit, fumant desertae gurgite valles et patris undosi sonitus exspectat hiulca Aegyptus, donec Phariis alimenta rogatus donet agris magnumque inducat messibus annum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권323)
"quater axe sereno intonuit, quater antra dei fumantis anhelos exseruere apices, ventisque absentibus Aegon motus et ingenti percussit litora ponto:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권40)

SEARCH

MENU NAVIGATION