라틴어 문장 검색

"si potui manibus Gallorum excisa levare de cinerum squalore caput, redeunte Camillo signa renidenti fumans si fronte recepi, si potui miseras sertis redimire ruinas et male pendentes lauro praecingere turres, quo te suscipiam gremio, fortissime princeps?"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2246)
inde seges scelerum, radix et sola malorum, dum scatebras fluviorum omnes et operta metalla eliquat ornatus solvendi leno pudoris, dum venas squalentis humi scrutatur inepta ambitio scalpens naturae occulta latentis, si quibus in foveis radiantes forte lapillos rimata inveniat, nec enim contenta decore ingenito externam mentitur femina formam ac, velut artificis Domini manus inperfectum os dederit, quod adhuc res exigat aut hyacinthus pingere sutilibus redimitae frontis in arce, colla vel ignitis sincera incingere sertis, auribus aut gravidis virides suspendere bacas, nectitur et nitidis concharum calculus albens crinibus aureolisque riget coma texta catenis, taedet sacrilegas matrum percurrere curas, muneribus dotata Dei quae plasmata fuco inficiunt, ut pigmentis cutis inlita perdat quod fuerat, falso non agnoscenda colore, haec sexus male fortis agit, cui pectore in arto mens fragilis facili vitiorum fluctuat aestu.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 176)
quid iuvat aequoreum pelago cedente profundum pulverea calcasse via, cum conscia ponti saxa sub ignoto patuerunt prodita caelo aruit et medio sitiens in gurgite limus, si victor virtute Dei mediasque tenebras luce columnari scindens exercitus olim perdidit inventi vallem botryonis opimam, si nescit versare solum, cui melle perenni glaeba fluens niveos permiscet lactea rivos, si domitam Ierichon lituis atque aere canoro rursus in antiquos patitur consurgere muros, si ripis reflui Iordanis pellitur et iam deserit adscriptam dimensa in iugera sortem, denique si structam tantis sudoribus urbem et quae nubigenas transcendunt culmina nimbos defensare nequit, si nescit quis lapis ille est hostibus obsistens et inexpugnabile turris praesidium, quem non aerato machina rostro arietat insiliens, nec ferrea verbera quassant?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1121)
angulus hic portae in capite est, hic continet omnem saxorum seriem constructaque limina firmat, quem qui rite suis per propugnacula muris noverit insertum, seque ac sua moenia vallo praecingat triplici celsa stans eminus arce, fretus amore petrae castis et pervigil armis, non illum regina Tyri, non accola magni Euphratis Parthus rapiet, non decolor Indus tempora pinnatis redimitus nigra sagittis, quin si fulmineos cogens ad bella gigantas allophilus tua castra velit delere tyrannus, tutus eris, nec te firma statione movebit ipse Charon mundi, numen Marcionis, ipse, qui regit aerio vanas sub sole tenebras, nam vanum quidquid sol aspicit, ex elementis cuncta solubilibus fluxoque creamine constant.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1122)
martyrum credas patriam coronis debitam sacris, chorus unde surgens tendit in caelum niveus togatae nobilitatis, inde, vincenti, tua palma nata est, clerus hic tantum peperit triumphum, hic sacerdotum domus infulata Valeriorum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.18)
sed ne reliquias resuscitandas et mox cum domino simul futuras discretis loca dividant sepulcris, cernuntur niveis stolis amicti, mandant restitui cavoque claudi mixtim marmore pulverem sacrandum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.65)
ille caput niveum conplectitur ac reverendam canitiem molli confovet in gremio;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.40)
saxa recocta vomunt ignem niveusque pulvis ardet, urere tacta potens et mortifer ex odore flatus, adpositam memorant aram fovea stetisse summa lege sub hac, salis aut micam, iecur aut suis litarent Christicolae, aut mediae sponte inruerent in ima fossae.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.27)
ipsa redimitos olea frondente capillos ostentans festis respondet laeta choreis.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1190)
"hoc solo sancta ad donaria vultum munere convertens liquido 1 oblectatur odore, sed tamen et niveis tradit Deus ipse columbis pinnatum tenera plumarum veste colubrum rimante ingenio docte internoscere mixtum innocuis avibus;"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1225)
Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis adgnoscit lacrimans, primo quae prodita somno Tydides multa vastabat caede cruentus, ardentisque avertit equos in castra, prius quam pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 29:3)
Rex Anius, rex idem hominum Phoebique sacerdos vittis et sacra redimitus tempora lauro, occurrit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 5:7)
Linquimus Ortygiae portus, pelagoque volamus, bacchatamque iugis Naxon viridemque Donysam, Olearon, niveamque Paron, sparsasque per aequor Cycladas, et crebris legimus freta consita terris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 8:2)
Praeterea fuit in tectis de marmore templum coniugis antiqui, miro quod honore colebat, velleribus niveis et festa fronde revinctum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 19:5)
Hic manus ob patriam pugnando volnera passi, quique sacerdotes casti, dum vita manebat, quique pii vates et Phoebo digna locuti, inventas aut qui vitam excoluere per artes, quique sui memores alios fecere merendo, omnibus his nivea cinguntur tempora vitta.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 25:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION