라틴어 문장 검색

Platani quoque et populi contegunt ripas, ita ut procul visentibus continuata videantur montibus nemora riparum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 9:1)
Per has tamen difficultates enituntur in verticem montis, omnes fatigatione continuati laboris adfecti, quidam mulcati parte mеmbrorum pariterque eos et nox et somnus oppressit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 17:1)
hoc sudor et labor continuatus in studio ? 6.
(단테 알리기에리, Epistolae 87:3)
Et ex hinc continuato colloquio venit ad hec:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:15)
fratramque duorum copiis conjunctis, ad bellum redintegrandum parata omnia videbantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.16)
Exercitus, interim, Britannicus, ab opere cessavit, et ad redintegrandum praelium paratus, expeditusque, stabat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.44)
Etsi horum postulata justissima erant, tamen, dum in seditione aperta continuarent, nil his concedendum jure posse Washingtonius duxit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.19)
* * * versibus ostendam corpuscula materiai ex infinito summam rerum usque tenere undique protelo plagarum continuato.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 13:3)
Pronuntiavit Nigidius Apollinem Ianum esse Dianamque Ianam, adposita d littera quae saepe i litterae causa decoris adponitur, reditur redhibetur redintegratur et similia.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 8:1)
Iure hic dies Iovis fiducia vocatur, cuius lux non finitur cum solis occasu, sed splendorem diei et noctem continuat inlustrante luna:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 15:1)
Hinc est quod continuatis uberibus corpus deae omne densetur, quia vel terrae vel rerum naturae altu nutritur universitas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 18:3)
Vides quam saepe orationem mutaverit ac frequentibus figuris variaverit, qui ira, quae brevis furor est, non potest unum continuare sensum in loquendo.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 9:1)
Deinde si concedamus ut ab adversa parte dictum est, haec quae sunt ex tempore aliquod sumpsisse principium, natura primum singula animalia perfecta formavit, deinde perpetuam legem dedit ut continuaretur procreatione successio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 11:1)
Nuper enim mihi de Tiburti agro meo exhibiti sunt apri quos obtulit silva venantibus, et quia diutule continuata venatio est, perlati sunt alii interdiu, noctu alii.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 15:3)
Tellus hinc ardua celsos Continuat colles:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION