라틴어 문장 검색

Ipse ad vastandos depopulandosque fines Ambiorigis proficiscitur; quem perterritum ac fugientem cum redigi posse in suam potestatem desperasset, proximum suae dignitatis esse ducebat, adeo fines eius vastare civibus, aedificiis, pecore, ut odio suorum Ambiorix, si quos fortuna reliquos fecisset, nullum reditum propter tantas calamitates haberet in civitatem.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 25장4)
Cum liberis omnis multitudo obviam procedebat, hostiae omnibus locis immolabantur, tricliniis stratis fora templaque occupabantur, ut vel exspectatissimi triumphi laetitia praecipi posset. Tanta erat magnificentia apud opulentiores, cupiditas apud humiliores.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 52장3)
O confusio triumphi et magnum incommodum!
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM176)
que in Pisa gloriosa sunt triumphi premia.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM216)
Et mense iunio intravit Robertus gloriosus in Panormum, et fugavit Saracenos ab ea, et fecit triumphum magnum.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1072 26:2)
omnes thalamo conferte triumphos."
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:146)
in mercem veniunt Cilices, Iudaea, Sophene Romanusque labor Pompeianique triumphi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:128)
per te perque tuos obtestor Roma triumphos, nesciat hoc Thybris, numquam poscentibus olim qui dare Dentatis annos Fabiisque solebat.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:266)
Byzantia robur fregit luxuries Ancyranique triumphi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:239)
procul audiant Hiberi, fluit unde semen aulae, ubi plena laurearum imperio feta domus vix numerat triumphos.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 2:5)
iusto magnoque triumpho civiles abolete notas;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:282)
Sublimi certe Curium canit ore vetustas, Aeaciden Italo pepulit qui litore Pyrrhum, nec magis insignis Pauli Mariique triumphus, qui captos niveis reges egere quadrigis;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:36)
ingentes generant discrimina magna triumphos.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:103)
Ipso Roma die (nec adhuc ostenditur auctor) personuit venisse ducem, laetisque Quirites vocibus auspicium certi plausere triumphi, muniti Stilichone suo.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:169)
felicibus apta triumphis!
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:252)

SEARCH

MENU NAVIGATION