라틴어 문장 검색

' Tum Antonius 'heri enim' inquit 'hoc mihi proposueram, ut, si te refellissem, hos a te discipulos abducerem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 40:3)
Quid enim est, in quo haereat, qui viderit omne, quod sumatur in oratione aut ad probandum aut ad refellendum, aut ex sua sumi vi atque natura aut adsumi foris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 163:1)
Neque haec solum in defensione, sed etiam in Scauro ceterisque meis testibus, quorum testimonia non refellendo, sed ad eundem impetum populi confugiendo refutasti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 203:4)
Sed argumento resistendum est aut eis, quae comprobandi eius causa sumuntur, reprehendendis aut demonstrando, id, quod concludere illi velint, non effici ex propositis nec esse consequens, aut, si ita non refellas, adferendum est in contrariam partem, quod sit aut gravius aut aeque grave.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 215:4)
Summa denique huius generis haec est, ut si in refellendo adversario firmior esse oratio quam in confirmandis nostris rebus potest, omnia in illum tela conferam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 293:1)
' 'Me vero libente' inquit Antonius 'dixerit sive refellendi causa sive quaerendi.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 295:7)
inlustriora enim sunt, quae in principiis quam quae in mediis causis dicuntur aut arguendo aut refellendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 323:4)
neque enim si nota res est nec dubium quid gestum sit, narrare oportet, nec si adversarius narravit, nisi si refellemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 330:2)
Quid enim meus familiaris C. Velleius adferre potest, quam ob rem voluptas sit summum bonum, quod ego non copiosius possim vel tutari, si velim, vel refellere ex illis locis, quos exposuit Antonius, hac dicendi exercitatione, in qua Velleius est rudis, unus quisque nostrum versatus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 78:1)
testiumque et quaestionum genus universum et quod poterit in singulis ex reprehensionis locis de quibus ante dictum est refellet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 35장 2:2)
Cum id et Philus et Manilius et Mummius admodum adprobavissent Diom.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 55:1)
Cum adprobavisset Laelius, Nec vero, inquit Africanus, ita disseram de re tam inlustri tamque nota, ut ad illa elementa revolvar, quibus uti docti homines his in rebus solent, ut a prima congressione maris et feminae, deinde a progenie et cognatione ordiar verbisque, quid sit et quot modis quidque dicatur, definiam saepius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 63:6)
Hoc cum omnes adprobavissent, Quod habemus, inquit, institutae rei publicae tam clarum ac tam omnibus notum exordium quam huius urbis condendae principium profectum a Romulo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 6:1)
Quodque erat ad optinendam potentiam nobilium vel maximum, vehementer id retinebatur, populi comitia ne essent rata, nisi ea patrum adprobavisset auctoritas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 89:2)
vim et eventum agnosco, scio, adprobo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 26:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION