라틴어 문장 검색

has reficiebant, illas Alexandream revocabant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 13:3)
Capit ex eo prcelio penterem unam, triremis duas, dicrotas VIII complurisque remiges Octavianos posteroque ibi die, dum suas captivasque navis reficeret, consumpto post diem tertium contendit in insulam Issam, quod eo se recepisse ex fuga credebat Octavium.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 47:2)
Quo nuntio dolore magis permotus quam animo perturbatus reficit se celeriter et ad Cassium visendum proficiscitur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 54:2)
Hunc locum Pharnaces veteribus paternorum felicium castrorum refectis operibus copiis suis omnibus occupavit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 72:5)
Quo celeriter collato proxima nocte vigilia quarta legionibus omnibus expeditis impedimentisque in castris relictis prima luce neque opinantibus hostibus eum ipsum locum cepit, in quo Mithridates secundum proelium adversus Triarium fecerat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 73:2)
Ipse eis operibus, quae facere instituerat, milites disponit non certis spatiis intermissis, ut erat superiorum dierum consuetudo, sed perpetuis vigiliis stationibusque, ut contingant inter se atque omnem munitionem expleant;
(카이사르, 내란기, 1권 21:2)
Cato in Sicilia naves longas veteres reficiebat, novas civitatibus imperabat.
(카이사르, 내란기, 1권 30:10)
muros portas classem reficiebant.
(카이사르, 내란기, 1권 34:8)
onerarias naves, quas ubique possunt, deprehendunt atque in portum deducunt, parum clavis aut materia atque armamentis instructis ad reliquas armandas reficiendasque utuntur;
(카이사르, 내란기, 1권 36:4)
Pons, qui fuerat tempestate interruptus, paene erat refectus;
(카이사르, 내란기, 1권 41:2)
Conatus est Caesar reficere pontes;
(카이사르, 내란기, 1권 50:2)
Equites ab eo missi flumen transeunt et, cum de tertia vigilia Petreius atque Afranius castra movissent, repente sese ad novissimum agmen ostendunt et magna multitudine circumfusa morari atque iter impedire incipiunt.
(카이사르, 내란기, 1권 63:5)
Ac tantum fuit in militibus studii, ut milium sex ad iter addito circuitu magnaque ad vadum fluminis mora interposita eos, qui de tertia vigilia exissent, ante horam diei VIIII consequerentur.
(카이사르, 내란기, 1권 64:12)
Caesar in campis exercitum reficit, ne defessum proelio obiciat;
(카이사르, 내란기, 1권 65:2)
Qua re animum adversa Caesar refectis legionibus subsequitur, praesidio impedimentis paucas cohortes relinquit;
(카이사르, 내란기, 1권 80:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION