라틴어 문장 검색

deinde fortis ac vehemens, tunc pulcherrime patiens, apta temporibus, corporis sui pertinentiumque ad id curiosa non anxie, tum aliarum rerum quae vitam instruunt diligens sine admiratione cuiusquam, usura fortunae muneribus, non servitura.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 15:4)
lex te innocentem esse, non curiosum iubet.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, exul pater pundo prohibitus.27)
nam aut minus descripserunt, aut nimis curiose.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 15:2)
est enim hic gurges de sutoribus fabularum, de concinnatoribus criminum, de sinistrarum opinionum duphcatoribus, loquax ipse nec dicax ridiculusque nec laetus arrogansque nec constans curiosusque nec perspicax atque indecenter adfectato lepore plus rusticus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 2:1)
quo fit, ut se illi voluptuosius turba postponat superiorum, sermonem maximo temperamento cum conloquente dispensat, in quo non patitur ullam aut verecundiam externus aut familiaris iniuriam, aut credulus invidiam aut curiosus repulsam aut suspiciosus nequitiam, aut peritus calumniam aut imperitus infamiam, simplicitatem columbae in ecclesia servat, in foro serpentis astutiam;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Sulpicio suo salutem 4:2)
quapropter esse te in quadam tuendae opinionis meae quasi specula decet curiosisque facti huiusce rationem manifestare quidque ad hoc sentiant optimi quique, rescripto quam frequentissimo mihi pandere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:3)
Aliter curiosa est sollicitudo sanguinis, aliter servitutis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 12:4)
Tu autem, quia nunc ad corpus reuerti, et rursum inter homines uiuere debes, si actus tuos curiosius discutere, et mores sermonesque tuos in rectitudine ac simplicitate seruare studueris, accipies et ipse post mortem locum mansionis inter haec, quae cernis, agmina laetabunda spirituum beatorum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 4:5)
etenim tum quoque minitabundus petebat, refragari sibi, qui liberam et fortem censuram timerent, criminando.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 500:1)
Sed curiosi sunt hic complures mali, alienas res qui curant studio maximo, quibus ipsis nullast res, quam procurent, sua:
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 330)
nam curiosus nemo est quin sit malevolus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 335)
itaque si curiosius eligetur locus theatro, vitabuntur vitia.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 3장3)
qui vero refrigeratis nascuntur regionibus, ad armorum vehementiam paratiores sunt magnis virtutibus sine timore, sed tarditate animi sine considerantia inruentes sine sollertia suis consiliis refragantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장36)
nec tamen haec res non vindicatae curiosius ab antiquis esse memorantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말5)
Primumque incipiam de ruderatione, quae principia tenet expolitionum, uti curiosius summaque providentia solidationis ratio habeatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION